Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 242

Previous Number Next Number See English 

242. (ii.) Quod primus eorum filius, Cainus, occiderit fratrem suum Abelem, et Deus non tunc abduxerit loquendo cum illo, sed modo post factum maledicendo.- Quoniam per Adamum et uxorem ejus intelligitur Ecclesia Antiquissima, ut nunc supra dictum est, inde per Cainum et Abelem, primos eorum filios, intelliguntur duo essentalia ecclesiae, quae sunt amor et sapientia, seu charitas et fides per Abelem amor et charitas, et per Cainum sapientia seu fides, in specie sapientia separata ab amore, seu fides separata a charitate et sapientia tum fides separata talis est, ut non modo rejiciat amorem et charitatem, sed etiam illas annihilet, et sic fratrem suum occidat. Quod fides separata a charitate ita faciat, in Christiano orbe satis notum est videatur Doctrina Novae Hiersolymae de Fide. [2.] Maledictio Caini involvit statum illorum spiritualem, in quem post mortem veniunt, qui separant fidem a charitate, seu sapientiam ab amore. Sed usque ne ideo pereat sapientia seu fides, positum est signum super Caino, ne occideretur, nam amor non datur absque sapientia, nec charitas absque fide. Quia per haec paene simile repraesentatum est, quod per esum ex arbore scientiae, ideo sequitur hoc in ordine post descriptionem Adami et ejus uxoris. Illi etiam qui in fide separata a charitate sunt, in propria intelligentia sunt, et qui in charitate et inde fide, in intelligentia a Domino sunt, ita in Divina Providentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church