Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 243

Previous Number Next Number See English 

243. (iii.) Quod gens Israelitica in deserto coluerit vitulum aureum, et agnoverit illum pro Deo, qui illos e terra Aegypti eduxit: cum tamen Jehovah hoc vidit e morte Sinai prope, et non praecavit Factum est hoc in deserto Sinai prope montem. Quod Jehovah non abduxerit illos a facinoroso illo cultu, est secundum omnes leges Divinae Providentiae, quae hactenus allatae sunt, et quoque secundum illas quae sequuntur. Hoc malum illis permissum est, ne perirent omnes; nam filii Israelis educti sunt ex Aegypto, ut repraesentarent ecclesiam Domini, et hanc repraesentare non potuerunt, nisi idololatria Aegyptiaca e cordibus eorum primum eradicaretur; et hoc non fieri potuit nisi relictum fuisset illis agere secundum id quod in corde illorum fuit, et sic auferre illud per gravem punitionem. Quid ulterius per cultum illum, perque comminationem quod plene rejicerentur, et quod nova gens e Mose excitaretur, significatur, videatur in Arcanis Caelestibus super {1}xxxii. Exodi, ubi de illis agitur. @1 xxxii. pro "xxii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church