245. (v.) Quod Solomoni{1} permissum fuerit instaurare cultus idololatricos, erat propter causam, ut repraesentaret regnum Domini seu ecclesiam cum omnibus religiosis in universo terrarum orbe; nam ecclesia apud gentem Israeliticam et Judaicam instituta fuit ecclesia repraesentativa quare omnia judicia et statuta illius ecclesiae repraesentabant spiritualia ecclesiae, quae sunt interna ejus; ipse populus ecclesiam, rex Dominum, David Dominum venturum in mundum, et Salomo Dominum post adventum Ipsius; et quia Domino post glorificationem Humani Ipsius fuit potestas super caelum et terram (ut Ipse dicit, Matth. xxviii. 18), ideo repraesentator Ipsius Salomo apparuit in gloria et magnificentia, et fuit in sapientia, super omnes reges terrae, et quoque aedificavit Templum ac insuper cultus plurium gentium permisit ac instituit, per quos repraesentabantur varia religiosa in mundo. Similia significabant uxores ejus, quae numero septingentae fuerunt, et concubinae quae numero trecentae erant (1 Reg. xi. 3). "Uxor" enim in Verbo significat ecclesiam, et "concubina" religiosum. Ex his constare potest, cur datum sit Salomoni aedificare Templum, per quod significabatur Divinum Humanum Domini (Joh. ii. 19, 21), et quoque ecclesia; tum quod permissum ei sit instaurare cultus idololatricos, ac tot uxores ducere. Quod per Davidem intelligatur Dominus venturus in mundum, multis locis in Verbo, videatur Doctrinae Novae Hierosolymae de Domino (n. 43, 44). @1 for Solomoni read Salomoni$