246. (vi.) Quod permissum sit multis regibus post Salomonem profanare templum et sancta ecclesiae, erat quia populus repraesentabat ecclesiam, et rex caput eorum; et quia gens Israelitica et Judaica talis erat, ut non diu potuerint repraesentare ecclesiam, erant enim corde idololatrae, quare successive a cultu repraesentativo recesserunt, pervertendo omnia ecclesiae, usque ut tandem devastaverint illam. Hoc per profanationes Templi a regibus, et per idololatrias eorum, repraesentatum est; ipsa devastatio ecclesiae per ipsius Templi destructionem, perque abductionem populi Israelitici, ac per captivitatem populi Judaici in Babyloniam. Haec fuit causa et quicquid fit ex aliqua causa, fit ex Divina Providentia secundum aliquam legem ejus.