Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 247

Previous Number Next Number See English 

247. (vii.) Quod genti isti fuerit permissum crucifigere Dominum, erat quia ecclesia apud illam gentem prorsus devastata fuit, et talis facta, ut non modo non cognoscerent et agnoscerent Dominum, sed etiam odio haberent Ipsum: at usque omnia quae fecerunt Ipsi, fuerunt secundum leges Divinae Ipsius Providentiae. Quod passio crucis fuerit ultima tentatio, seu ultima pugna, per quam Dominus plene vicit inferna, et plene glorificavit Humanum suum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 12-14); et in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 34, 35).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church