Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 248

Previous Number Next Number See English 

248. Hactenus explicata sunt illa quae supra, n. 236, recensita sunt, quae sunt aliqua ex Verbo per quae homo naturalis ratiocinator contra Divinam Providentiam se confirmare potest: nam, ut prius dictum, quicquid talis homo videt, audit et legit, potest pro argumento sumere contra illam. At pauci contra Divinam Providentiam se confirmant ex talibus quae in Verbo sunt: plures vero ex illis quae coram oculis exstant, quae sunt quae n. 2 37 continentur, quae nunc similiter explicanda sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church