Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 249

Previous Number Next Number See English 

249. (i.) Quod omnis cultor sui et cultor naturae contra Divinam Providentiam se confirmet, cum in mundo videt tot impios, et tot illorum impietates, et simul quorundam gloriationes in illis, et usque non aliquam illorum punitionem a Deo.- Omnes impietates, et quoque gloriationes super illis, sunt permissiones, quarum causae sunt leges Divinae Providentiae. Quisque homo libere, immo liberrime potest cogitare quod vult, tam contra Deum, quam pro Deo et qui contra Deum cogitat, raro punitur in mundo naturali, quia ibi semper in statu reformationis est sed punitur in mundo spirituali, quod fit post mortem, tunc enim non amplius reformari potest. [2.] Quod {1}causae permissionum sint leges Divinae Providentiae, patet ex legibus ejus supra allatis, si revocantur et lustrantur, quae sunt: Ut homo ex libero secundum rationem agat, de qua lege supra (n. 71-97): Ut homo non per media externa cogatur ad cogitandum et volendum, ita ad credendum et amandum illa quae religionis sunt; sed ut se ipsum adducat. et quandoque cogat (de qua lege, {2}n. 129-153): Quod propria prudentia nulla sit, et solum appareat quod sit et quoque apparere debeat sicut sit; sed quod Divina Providentia ex singularissimis universalis sit (n. 191-213): Quod Divina Providentia spectet aeterna, et non aliter temporaria, quam quantum unum faciunt cum aeternis (n. 214-220) Quod homo non interius immittatur in vera fidei et in bona charitatis, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem vitae (de qua lege, n. 221-233). [3.] Quod causae permissionum sint leges Divinae Providentiae, etiam a sequentibus patebit; ut ex hoc: Quod permittantur mala propter finem quae est salvatio. Tum ex hoc: Quod Divina Providentia continua sit aeque apud malos quam apud bonos. Et demum ex hoc: Quod Dominus non possit agere contra leges Divinae suae Providentiae, quia agere contra illas foret agere contra Divinum Amorem suum, et contra Divinam Sapientiam suam, ita contra Se Ipsum. Hae leges, si conferantur, possunt manifestare causas, cur a Domino permittuntur impietates, et non puniuntur dummodo in cogitatione sunt, et raro etiam in intentione, et sic etiam in voluntate, et non in facto. Sed usque unumquodvis malum sua poena sequitur; est sicut malo inscripta sit sua poena, quam impius post mortem luit. [4.] Per haec quae nunc adducta sunt, etiam {3}explicata sunt sequentia haec supra, n. 237, allata, quae sunt, Quod cultor sui et cultor naturae se confirmet contra Divinam Providentiam adhuc magis, cum videt quod succedant machinationes, astutiae et doli, etiam contra pios, justos et sinceros et quod injustitia triumphet super justitiam in judiciis et in negotiis.- Omnes leges Divinae Providentiae sunt necessitates et quia sunt causae cur talia permittuntur, patet, quod ut homo vivere possit homo, reformari et salvari, talia non possint a Domino homini auferri, nisi mediate per Verbum, et in specie per decalogi praecepta, apud illos qui agnoscunt omnis generis homicidia, adulteria, furta et falsa testimonia pro peccatis: at apud illos qui non agnoscunt talia pro peccatis, mediate per leges civiles ac timorem pro poenis illarum; tum mediate per leges morales, ac timorem jacturae famae, honoris et lucri propter illam per haec media ducit Dominus malos, sed solum a faciendo illa, non autem a cogitando et volendo illa; per priora autem media ducit Dominus bonos, non solum a faciendo illa, sed etiam a cogitando et volendo illa. @1 causae (ut mox supra) pro causa$ @2 129-153 pro "154 ad 174"$ @3 explicata pro "explica"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church