251. (iii.) Quod cultor sui et cultor naturae contra Divinam Providentiam se confirmet, cum cogitat quod permittantur bella, et tunc tot hominum neces, ac opum illorum depraedationes.--Ex Divina Providentia non est, ut bella existant, quia unita sunt cum homicidiis, depraedationibus, violentiis, saevitiis, et aliis malis enormibus, quae e diametro contra Christianam charitatem sunt: sed usque non possunt non permitti, quia amor vitae hominum, post antiquissimos, qui intelliguntur per Adamum et ejus uxorem (de quibus supra, n. 241), talis factus est, ut dominari velit super alios, et tandem super omnes, ac ut possidere velit mundi opes, et tandem omnes. Hi bini amores non possunt in vinculis teneri, cum secundum Divinam Providentiam est, ut cuivis liceat ex libero secundum rationem agere (de qua videatur supra, n. 71-{1}99) et quod absque permissionibus homo non possit a Domino duci a malo, ita non reformari et salvari; nam nisi permitteretur ut mala erumpant, homo non videret illa, ita non agnosceret illa, et sic non adduci posset ad resistendum illis. Inde est, quod per aliquam Providentiam non possint mala inhiberi nam sic manerent inclusa, et sicut morbus, qui vocatur cancer et gangraena, circumvagarentur et consumerent omne vitale humanum. [2.] Est enim homo ex nativitate sicut exiguum infernum, inter quod et inter caelum est pepetuum dissidium. Nullus homo ex suo inferno potest extrahi a Domino, nisi videat quod ibi sit, et nisi velit educi et hoc non fieri potest absque permissionibus, quarum causae sunt leges Divinae Providentiae. Ex hac causa est, quod bella minora et majora sint; minora inter praediorum possessores et inter vicinos eorum, et majora inter regnorum monarchas et inter horum vicinos. Minus et majus non facit aliud discrimen, quam quod minus intra limites teneatur per leges gentis, et majus per leges gentium; et quod tam minus quam majus suas leges velit transgredi, sed quod minus non possit, et quod majus possit, at usque non ultra possibile. [3.] Quod bella majora, quia unita sunt cum homicidiis, depraedationibus, violentiis, et saevitiis, non inhibeantur a Domino apud reges et duces, non in initio, nec in progressione, sed in fine, dum potentia unius aut alterius ita invalida facta est, ut ei periculum interitus immineat, sunt plures causae, quae in thesauro Divinae Sapientiae reconditae sunt ex quibus aliquae mihi revelatae sunt inter quas haec est: quod omnia bella, quantumvis civilia sunt, sint repraesentativa statuum ecclesiae in caelo, et quod correspondentiae sint. Talia fuerunt omnia bella in Verbo descripta, et quoque talia sunt omnia bella hodie. Bella in Verbo descripta sunt illa quae filii Israelis cum variis gentibus, ut cum Emorraeis, Ammonitis, Moabitis, Philistaeis, Syris, Aegyptiis, Chaldaeis, Assyriis, gesserunt; et cum filii Israelis, qui repraesentaverunt ecclesiam, recesserunt a praeceptis et statutis, et lapsi sunt in mala, quae per gentes illas significabantur, unaquaevis enim gens cum qua filii Israelis bellum gesserunt, significabat aliquod genus mali, tunc per illam gentem puniti sunt. Prout, cum profanarent sancta ecclesiae per foedas idololatrias, puniti sunt per Assyrios et Chaldaeos, quoniam per Assyriam et Chaldaeam significatur profanatio sancti. Quid per bella cum Philistaeis significatum est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 50-54). [4.] Similia repraesentantur per bella hodie, ubicunque sunt; omnia enim quae in mundo naturali fiunt, correspondent spiritualibus in mundo spirituali, et omnia spiritualia concernunt ecclesiam. Non scitur in hoc mundo, quaenam regna in orbe Christiano referunt Moabitas et Ammonitas, quaenam Syros et Philistaeos, et quaenam Chaldaeos et Assyrios, et reliquos cum quibus filii Israelis bella gesserunt at usque sunt qui illos referunt. Sed qualis ecclesia est in terris, et quaenam mala sunt iii quae labitur, et propter quae per bella punitur, prorsus non videri potest in mundo naturali, quoniam in hoc mundo solum externa patent, quae non faciunt ecclesiam sed videtur in mundo spirituali, ubi interna, in quibus ipsa ecclesia est, apparent; ac ibi omnes secundum varios suos status conjunguntur. Conflictus horum in mundo spirituali correspondent bellis, quae utrimque a Domino secundum Divinam Ipsius Providentiam correspondenter reguntur. [5.] Quod bella in mundo per Divinam Domini Providentiam regantur, spiritualis homo agnoscit, at non naturalis homo, solum cum indicitur festum propter victoriam, quod tunc possit super genubus Deo gratias agere quod victoriam dederit, et quoque paucis vocibus antequam proelium init; at cum redit in se, tunc victoriam vel adscribit ducis prudentiae, vel alicui consilio aut rei in medio proelio, de quo nihil cogitaverant, ex quo tamen victoria. [6.] Quod Divina Providentia, quae vocatur Fortuna, sit in singularissimis rerum etiam levium, videatur supra (n. 212); si in illis agnoscis Divinam Providentiam, omnino in rebus belli agnosces illam. Vocantur etiam successus et res belli feliciter gestae, communi voce fortuna belli, et haec est Divina Providentia, imprimis in consiliis et meditationibus ducis, tametsi ille tunc et postea suae prudentiae addicaret omnia ejus. Sed hoc faciat si velit, nam in plena libertate cogitandi est pro Divina Providentia et contra illam, immo pro Deo et contra Illum; at sciat quod ne hilum consilii et meditationis sit ab ipso; influit omne vel a caelo vel ab inferno, ab inferno ex permissione, a caelo ex Providentia. @1 99 pro "97"$