252. (iv.) Quod cultor sui et cultor naturae se confirmet contra Divinam Providentiam, cum secundum suam perceptionem cogitat, quod victoriae stent a parte prudentiae, a parte prudentiae, et quandoque non a parte justitiae: tum quod non aliquid faciat, sive praefectus sit probus, sive sit improbus.- Quod videatur sicut victoriae stent a parte prudentiae, et quandoque non a parte justitiae, est quia homo judicat ex apparentia, ac favet parti uni plus quam alteri, et id cui favet per ratiocinia potest confirmare; nec scit quod justitia causae sit in caelo spiritualis, et in mundo naturalis, ut in mox antecedentibus dictum est, et quod conjungantur per nexum rerum praeteritarum et simul futurarum, quae soli Domino notae sunt. [2.] Quod nihil faciat sive praefectus sit probus sive sit improbus, est ex eadem causa, quae supra (n. 250) confirmata est, quod mali aeque ac boni usus faciant, et mali ex suo igne ardentius quam boni; imprimis in bellis, quia malus callidior et astutior est in machinandis dolis, et ex amore gloriae in voluptate occidendi et depraedandi, quos scit et declarat hostes, quam bonus; hic solum est in prudentia et zelo tutandi, ac raro in aliqua prudentia et zelo invadendi. Hoc simile est sicut cum spiritibus inferni et cum angelis caeli; spiritus inferni aggrediuntur, ac angeli caeli se tutantur. Ex his hoc conclusum fit, quod cuivis liceat tutari suam patriam et consocios contra invasores hostes, etiam per praefectos malos, sed quod non liceat absque causa se hostem facere: causa propter solam gloriam, est in se diabolica, nam est amoris sui.