Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 260

Previous Number Next Number See English 

260. (vii.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet ex eo, quod Judaismus adhuc perstet;-quod Judaei post tot saecula non conversi sint, tametsi inter Christianos vivunt, et quod secundum praedictiones in Verbo non confiteantur Dominum et agnoscant Ipsum pro Messia, qui, ut putant, illos in terram Canaanem reducturus esset, et quod constanter perstent in negatione, et usque tamen illis bene est. Sed hi, qui ita cogitant, et ideo in dubium vocant Divinam Providentiam non sciunt quod per "Judaeos" in Verbo intelligantur omnes qui ab ecclesia sunt et Dominum agnoscunt, et quod per terram Canaanem," in quem dicitur quod introducendi sint, intelligatur ecclesia Domini. [2.] Quod autem in negatione Domini perseverent, est quia tales sunt, ut si reciperent et agnoscerent, Divinum Domini, et sancta ecclesiae Ipsius, profanarent illa; quare de illis dicit Dominus, "Occaecavit illorum oculos, obturavit illorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde suo, et convertant se, et sanem illos" (Joh. xii. {1}40 Matth. xiii. 14; Marc. iv. 12; Luc. viii. 10; Esai. vi. 9, 10):

dicitur, "ne convertant se, et sanem illos," quia si conversi et sanati fuissent, profanavissent; et secundum legem Divinae Providentiae est, de qua supra (n. 221-233), quod non aliquis interius in vera fidei et bona charitatis a Domino immittatur, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem vitae, et si immitteretur, sancta profanaret, [3.] Quod gens illa conservata sit, et per multum orbis circumsparsa, est propter Verbum in lingua sua originali quod illi prae Christianis sanctum habent, et in singulis Verbi est Divinum Domini, est enim Divinum Verum unitum Divino Bono, quod a Domino procedit, et per id est Verbum conjunctio Domini cum ecclesia, et praesentia caeli, ut in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 62-69), ostensum est; ac praesentia Domini et caeli est ubicunque Verbum sancte legitur. Hic est finis Divinae Providentiae propter quem conservati sunt, et per multum orbis circumsparsi. Qualis sors illorum post mortem est, videatur in Continuatione de Ultimo Judicio et Mundo Spirituali (n. 79-82). @1 40 pro "42"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church