261. Haec nunc sunt quae supra (n. 238) allata sunt, per quae naturalis homo se confirmat, aut confirmare potest contra Divinam Providentiam. Sequuntur adhuc aliqua, quae supra (n. 239) memorata sunt, quae etiam naturali homini possunt pro argumentis inservire contra Divinam Providentiam, et quoque in aliorum animos incidere, et aliqua dubia excitare, quae sunt:-