Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 262

Previous Number Next Number See English 

262. (i.) Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod totus Christianus orbis colat Deum unum sub tribus Personis, quod est, tres Deos: et quod huc usque nesciverit, quod Deus sit unus persona et essentia, in quo Trinitas, et quod ille Deus sit Dominus.- Ratiocinator De Divina Providentia dicere potest, Annon tres Personae tres Dii sunt, dum unaquaevis Persona per se est Deus? Quis potest aliter cogitare? Immo quis aliter cogitat? Ipse Athanasius non potuit aliter; quare in fide Symbolica, quae ab Ipso nominatur, dicit, "Tametsi ex Christiana veritate agnoscere debemus unamquamque Personam esse Deum et Dominum usque non licet ex Christiana fide dicere seu nominare tres Deos aut tres Dominos." Per hoc non aliud intelligitur, quam quod debeamus agnoscere tres Deos et Dominos, sed quod non liceat dicere seu nominare tres Deos et tres Dominos. [2.] Quis usquam potest percipere unum Deum, nisi etiam unus sit persona? Si dicitur, quod percipere possit, si cogitat, quod una essentia sit Tribus, quis ex hoc aliud percipit et potest percipere, quam quod sic unanimes sint, et quod consentiant, et usque quod tres Dii sint? Et si altius cogitat, secum dicit, Quomodo potest Divina essentia, quae infinita est, dividi? et quomodo potest illa ab aeterno gignere alium, et adhuc producere alium qui ab utroque procedat? Si dicitur, quod id credendum sit, et de eo non cogitandum, sed quis non cogitat de eo quod dicitur credendum esse unde alioqui agnitio quae est fides in sua essentia? Annon ex cogitatione de Deo ut de tribus Personis ortus est Socinianismus et Arianismus, qui in corde plurium regnant, quam credis? Fides unius Dei, et quod unus ille Deus sit Dominus, facit ecclesiam, in Ipso enim est Divina Trinitas quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, a principio ad finem. [3.] Sed quid cogitatur hodie de Domino? Cogitaturne quod sit Deus et Homo, Deus ex Jehovah Patre, a quo conceptus est, et Homo ex Maria Virgine, ex qua natus est? Quis cogitat, quod Deus et Homo in Ipso, seu Divinum et Humanum Ipsius, sint una Persona, et quod sint unum sicut anima et corpus unum sunt? An quisquam hoc novit? Interroga Doctores ecclesiae, ac dicent quod non sciverint cum tamen est ex doctrina ecclesiae in universo Christiano orbe recepta, quae talis:

"Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, est Deus et Homo; et quamvis est Deus et Homo, usque non sunt duo, sed est unus Christus est unus, quia Divinum suscepit ad se Humanum immo est prorsus unus, est enim una Persona; quoniam sicut anima et corpus facit unum hominem, ita Deus et homo est unus Christus:" hoc est Fide seu symbolo Athanasii. Quod non sciverint, est quia, cum legerunt illud, non cogitaverunt de Domino ut Deo, sed solum ut de Homine. [4.] Si iidem interrogantur num sciant, a quo conceptus est, num a Deo Patre, vel num a suo Divino, et respondebunt quod a Deo Patre, hoc enim est secundum Scripturam. Annon tunc Pater et Ipse unum sunt, sicut anima et corpus unum sunt? Quis potest cogitare, quod a duobus Divinis conceptus sit, et si suo, quod illud foret Pater Ipsius? Si adhuc interrogas, Quae vestra idea est de Divino Domini, et quae de Humano Ipsius? dicent quod Divinum Ipsius sit ab Essentia Patris, ac Humanum ab Essentia matris, et quod Divinum Ipsius sit apud Patrem: et si tunc interrogas, Ubinam Ipsius Humanum? et nihil respondebunt? separant enim in idea sua Divinum et Humanum Ipsius, ac Divinum faciunt aequale Divino Patris, et Humanum simile humano alterius hominis et non sciunt, quod sic etiam separent animam et corpus nec vident contradictionem, quod sic natus fuisset rationalis homo ex sola matre. [5.] Ex idea impressa de Humano Domini, quod simile fuerit humano alterius hominis, factum est, quod Christianus aegre possit adduci ad cogitandum Divinum Humanum, etiamsi diceretur quod anima seu vita Ipsius a conceptione fuerit et sit Ipse Jehovah. Collige nunc rationes, et expende, num alius Deus universi sit quam Solus Dominus, in quo Ipsum Divinum a quo est quod vocatur Pater, Divinum Humanum quod vocatur Filius, et Divinum procedens quod vocatur Spiritus Sanctus, et sic quod Deus unus sit Persona et Essentia, et quod ille Deus sit Dominus. [6.] Si instas dicendo, quod Ipse Dominus nominaverit Tres apud Matthaeum, "Euntes et discipulos facite omnes gentes, baptizantes eos in nomen Patris, Filii et Spiritus Sancti (xxviii. 19);

sed quod hoc dixerit, ut sciretur quod in Ipso nunc glorificato Divina Trinitas esset, patet a versu proxime antecedente et proxime sequente ibi in versu proxime antecedente dicit, quod Ipsi data sit omnis potestas in caelo et in terra: et in versu proxime sequente dicit, quod Ipse cum illis esset usque ad comsummationem saeculi, ita de Se Solo, et non de Tribus. [7.] Nunc ad Divinam Providentiam, cur permiserit, quod Christiani colerent Deum unum sub tribus Personis, quod est, tres Deos, et huc usque nesciverint, quod Deus unus sit Persona et Essentia in quo Trinitas, et quod ille Deus sit Dominus; non in causa est Dominus sed ipse homo Dominus docuit id manifeste in suo Verbo, ut constare potest ex omnibus illis locis, quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, adducta sunt et quoque docuit in doctrina omnium ecclesiarum, in qua est, quod Divinum et Humanum Ipsius non sint duo, sed una Persona unita sicut anima et corpus: [8.] at quod Divinum et Humanum diviserint et Divinum fecerint aequale Divino Jehovae Patris, et Humanum aequale humano alterius hominis, erat prima causa, quia ecclesia post ortum ejus descivit in Babyloniam, quae in se potestatem Divinam Domini transtulit; verum ne diceretur Divina potestas sed humana, fecerunt Humanum Domini simile humano alterius hominis: et postea, quando ecclesia reformata est, ac sola fides recepta pro unico medio salvationis, quae est ut Deus Pater misereatur propter Filium, nec potuit Humanum Domini aliter spectari; quod non potuerit, est causa, quia nemo potest adire Dominum, et corde agnoscere Ipsum pro Deo caeli et terrae, nisi qui vivit secundum praecepta Ipsius. In mundo spirituali, ubi quisque tenetur loqui sicut cogitat, ne quidem potest aliquis nominare Jesum, nisi qui vixit in mundo sicut Christianus et hoc ex Divina Ipsius Providentia, ne Nomen Ipsius profanaretur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church