298. Sed ut haec coram rationali homine [appareant], sive malus sit sive bonus, ita sive sit in luce hiemali sive in luce aestiva, in utraque enim colores similiter apparent, explicanda sunt in suo ordine. Primum: Quod propria intelligentia, cum voluntas in malo est, non videat nisi falsum, et quod non videre velit nec possit aliud.-Hoc saepius in mundo spirituali ostensum est. Unusquisque homo, dum fit spiritus, quod, fit post mortem, tunc enim exuit materiale corpus ac induit spirituale, immittitur alternis in binos suae vitae status, externum ac internum. Dum in statu externo est, loquitur et quoque agit rationaliter et sapienter, prorsus sicut homo rationalis et sapiens in mundo, et quoque potest docere alios plura quae vitae moralis et civilis sunt; et si praedicator fuerat, potest etiam docere quae vitae spiritualis sunt. At cum ab externo hoc statu in internum suum mittitur, ac externus sopitur et internus expergiscitur, tunc, si malus est, mutatur scena; fit a rationali sensualis et a sapiente insanus; cogitat enim tunc a voluntatis suae malo et ejus jucundo, ita ex propria intelligentia, ac non videt nisi quam falsum, et non agit nisi quam malum, credendo quod malitia sit sapientia, et quod astutia sit prudentia; et ex propria intelligentia credit se numen, et haurit tota mente artes nefandas. [2.] Tales insanias vidi pluries; et quoque quod in alternos illos status intra horae tempus bis aut ter missi sint; et tunc datum est illis videre suas insanias, et quoque agnoscere illas; at usque non voluerunt in statu rationali et morali manere, sed se ipsos sponte converterunt in statum internum sensualem et insanum; hunc enim amabant prae altero, quia in illo erat jucundum amoris vitae illorum. Quis potest credere, quod homo malus intra faciem suam talis sit, et quod talem metamorphosin subeat, cum intra illum venit? Ex sola hac experientia constare potest, qualis est propria intelligentia, quando ex malo voluntatis suae cogitat et agit. Aliter fit cum bonis: hi cum a statu externo in internum mittuntur, fiunt adhuc sapientiores et moratiores. [3.] Secundum: Quod si propria intelligentia tunc videt verum, vel avertat se, vel falsificet illud. Est homini proprium voluntarium, et est proprium intellectuale; proprium voluntarium est malum, et proprium intellectuale est falsum inde hoc intelligitur per "voluntatem viri" et illud per " voluntatem carnis" (Joh. i. 13). Proprium voluntarium est in sua essentia amor sui, et proprium intellectuale est fastus ex illo amore; sunt hi bini sicut duo conjuges, et conjugium eorum vocatur conjugium mali et falsi. In hoc conjugium mittitur unusquisque malus spiritus, antequam in infernum; et cum ibi est, tunc non scit quid bonum, nam malum suum vocat bonum, sentit enim illud ut jucundum; et quoque tunc avertit se a vero, nec vult videre illud, quia falsum concordans cum suo malo videt sicut oculus pulchrum, et audit sicut auris harmonicum. [4.] Tertium: Quod Divina Providentia continue faciat hominem videre verum, et quod etiam det affectionem percipiendi illud et recipiendi illud. Hoc fit, quia Divina Providentia agit ab interiori, et per id influit in exteriora, seu a spirituali in illa quae sunt in naturali homine, ac per lucem caeli illuminat intellectum, et per calorem caeli vivificat voluntatem. Lux caeli in sua essentia est Divina Sapientia. et calor caeli in sua essentia est Divinus Amor; et ex Divina Sapientia non aliud influere potest quam verum, et ex Divino Amore non aliud influere potest quam bonum, et ex hoc dat Dominus in intellectu affectionem videndi verum, et quoque percipiendi et recipiendi illud: sic fit homo non solum quoad externam faciem homo, sed etiam quoad internam. Quis non vult videri ut homo rationalis et spiritualis? Et quis non scit, quod velit videri ut ab aliis credatur quod sit verus homo? Si itaque solum est rationalis et spiritualis in externa forma, et non simul in interna, num ille est homo? num est aliud quam sicut histrio super theatro, aut sicut simia cui facies paene humana? Annon inde nosse potest, quod ille solum sit homo, qui interius est, sicut ab aliis vult videri qui agnoscit unum, agnoscet alterum. Propria intelligentia solum potest externis inducere formam humanam, sed Divina Providentia inducit internis, et per interna externis illam formam quae quando inducta est, homo non apparet ut homo, sed est homo. [5.] Quartum: Quod homo per id abducatur a malo, non a se sed a Domino. Quod cum Divina Providentia dat videre verum, et simul affectionem ejus, homo possit abduci a malo, est quia verum monstrat et dictat; et cum voluntas facit id, conjungit se cum illo, ac in se vertit verum in bonum; fit enim amoris ejus, et quod amoris est, hoc est bonum. Omnis reformatio fit per verum, et non absque illo, nam absque vero est voluntas continue in suo malo, et si consulit intellectum, non instruitur, sed confirmatur malum per falsa. [6.] Quod intelligentiam attinet, illa apparet ut sua atque propria tam apud hominem bonum quam apud hominem malum et quoque tenetur bonus aeque agere ex intelligentia sicut propria, quemadmodum malus: sed qui credit Divinam Providentiam, ille abducitur a malo at qui non credit, non abducitur et ille credit, qui agnoscit malum esse peccatum, et ab illo vult abduci et ille non credit qui non agnoscit et vult. Differentia inter binas illas intelligentias, est sicut inter id quod creditur esse in se, et inter id quod creditur non esse in se sed usque sicut in se et est quoque sicut inter externum absque tali consimili interno, et inter externum cum consimili interno ita sicut inter loquelas et gestus mimorum et hariolorum, qui agunt personas regum, principum et ducum, et inter ipsos reges, principes et duces; hi interius et simul exterius tales sunt, illi autem modo exterius; quod cum exuitur, vocantur comoedi, histriones et ludiones.