299. (iv.) Quod Dominus regat infernum per opposita; et quod malos qui in mundo sunt, regat in inferno quoad interiora, et non quoad exteriora. Qui non scit quale caelum est et quale infernum, prorsus non scire potest qualis. Hominis mens est; mens hominis est ejus spiritus qui vivit post mortem. Causa est, quia mens seu spiritus hominis in omni forma est, in qua est caelum aut infernum; non differt quicquam, solum quod unum sit maximum, et alterum minimum, seu quod unum sit effigies et alterum typus: quare homo quoad mentem seu spiritum est in minima forma vel caelum vel infernum; est caelum qui a Domino ducitur, et est infernum qui a suo proprio. Nunc quia mihi datum est scire quale est caelum, et quale est infernum, ac interest scire qualis est homo quoad mentem seu spiritum suum, volo utrumque breviter describere.