Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 300

Previous Number Next Number See English 

300. Omnes qui in caelo sunt, non sunt nisi quam affectiones boni et inde cogitationes veri; et omnes qui in inferno sunt, non sunt nisi quam concupiscentiae mali et inde imaginationes falsi quae utrinque ita ordinatae sunt, ut concupiscentiae mali ac imaginationes falsi in inferno prorsus oppositae sint affectionibus boni et cogitationibus veri in caelo; quare infernum est sub caelo, e diametro ei oppositum; ita e diametro sicut bini homines ex opposito sibi jacentes, aut stantes sicut antipodes, ita inversi, et conjuncti quoad plantas pedis, et calcitrantes. Quandoque etiam apparet infernum in tali situ seu versu respective ad caelum: causa est, quia illi qui [in] inferno sunt, concupiscentias mali faciunt caput, et affectiones boni pedes; at illi qui in caelo sunt, affectiones boni faciunt caput, et concupiscentias mali plantas pedis; inde oppositio mutua. Dicitur quod in caelo sint affectiones boni et inde cogitationes veri, et quod in inferno sint concupiscentiae mali et inde imaginationes falsi; et intelligitur quod sint spiritus et angeli qui tales; nam quisque est sua affectio aut sua concupiscentia; angelus caeli est sua affectio, et spiritus inferni sua concupiscentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church