301. Quod angeli caeli sint affectiones boni et inde cogitationes veri, est quia sunt recipientes Divini Amoris et Divinae Sapientiae a Domino; ac omnes affectiones boni sunt ex Divino Amore, et omnes cogitationes veri sunt ex Divina Sapientia. Quod autem spiritus inferni sint concupiscentiae mali et inde imaginationes falsi, est quia in amore sui sunt et in propria intelligentia, et omnes concupiscentiae mali sunt ex amore sui, ac imaginationes falsi sunt ex propria intelligentia.