302. Ordinatio affectionum in caelo, et concupiscentiarum in inferno, est mirabilis, et soli Domino nota. Sunt utrinque distinctae in genera et species, ac ita conjunctae ut unum agant; et quia distinctae sunt in genera et species, distinctae sunt in societates majores et minores; et quia conjunctae sunt ut unum agant, conjunctae sunt sicut omnia quae apud hominem sunt. Inde caelum in sua forma est sicut homo pulcher, cujus anima est Divinus Amor et Divina Sapientia, ita Dominus; ac infernum in sua forma est sicut homo monstrosus, cujus anima est amor sui et propria intelligentia, ita diabolus: non enim est aliquis diabolus, qui solus est dominus ibi, sed amor sui ita vocatur.