303. Sed ut melius sciatur, quale est caelum et est infernum, pro affectionibus boni sumantur jucunda boni, et pro concupiscentiis mali sumantur jucunda mali; nam non datur affectio et concupiscentia absque jucundis, haec enim faciunt vitam cujusvis. Haec sunt quae ita distincta et conjuncta sunt, ut supra de affectionibus boni et de concupiscentiis mali dictum est. Jucundum suae affectionis implet et circumstipat unumquemvis angelum caeli, et quoque jucundum commune implet et circumstipat unamquamvis societatem caeli, et jucundum omnium simul seu communissimum universum caelum. Similiter jucundum suae concupiscentiae implet et circumstipat unumquemvis spiritum inferni, et jucundum commune unamquamvis societatem inferni, et jucundum omnium seu communissimum totum infernum. Quoniam, ut supra dictum est, affectiones caeli et concupiscentiae inferni sunt sibi e diametro oppositae, patet quod jucundum caeli sit tale injucundum in inferno ut illud non sustineant, et vicissim quod jucundum inferni sit tale injucundum in caelo, ut illud nec sustineant. Inde est antipathia, aversatio, et separatio.