304. Jucunda illa, quia faciunt vitam cujusvis in singulari, et omnium in communi, non sentiuntur ab illis qui in illis sunt, sed opposita sentiuntur quando appropinquant, imprimis cum vertuntur in odores; quodlibet enim jucundum correspondet odori, ac in spirituali mundo in illud converti potest et tunc sentitur commune jucundum in caelo, sicut odor horti, cum varietate secundum fragrantia ibi ex floribus et fructibus et commune jucundum in inferno sentitur sicut stagnata aqua in quam conjectae sunt diversae sordes, cum varietate secundum maleolentia ex putribus et nidorosis inibi. Quomodo autem jucundum cujusvis affectionis boni in caelo, et jucundum concupiscentiae mali in inferno, sentitur, datum etiam est scire, sed prolixum foret hic illud exponere.