305. Audivi plures advenas e mundo conquestos, quod non sciverint quod sors vitae illorum foret secundum affectiones amoris illorum dicentes quod in mundo non de illis cogitaverint, minus de jucundis illorum, quia id amaverunt quod jucundum illis fuit; et quod solum crediderint, quod cuivis sors esset secundum cogitationes ex intelligentia, imprimis secundum cogitationes ex pietate, et quoque ex fide. Sed illis responsum est, quod scire potuerint si voluerint, quod malum vitae sit ingratum caelo et injucundum Deo, ac gratum inferno ac jucundum diabolo et vicissim, quod bonum vitae sit gratum caelo ac jucundum Deo, ac ingratum inferno et injucundum diabolo, et inde quoque quod malum in se puteat, ac bonum in se fragret: et cum id potuerunt scire si voluerunt, cur non fugerunt mala ut infernalia et diabolica, et cur illis faverunt ex unica causa quia jucunda fuerunt? Et quia nunc sciunt quod jucunda mali tam tetre oleant, etiam scire possunt quod ita scatentes non in caelum venire possint. Post hoc responsum contulerunt se ad illos qui in similibus jucundis erant, quia ibi et non alibi respirare potuerunt.