Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 307

Previous Number Next Number See English 

307. Nunc ad rem propositam, quod Dominus regat infernum per opposita, et quod malos, qui in mundo sunt, regat in inferno quoad interiora, et non quoad exteriora. Quod concernit Primum, Quod Dominus regat infernum per opposita. Supra (n. 288, 289), ostensum est, quod angeli caeli non in amore et sapientia, seu in affectione boni et inde cogitatione veri sint a se, sed a Domino et quod e caelo influat bonum et verum in infernum, et quod ibi bonum vertatur in malum, et verum in falsum, ex causa quia interiora mentis eorum in contrario versu sunt. Nunc quia omnia inferni opposita sunt omnibus caeli, sequitur quod Dominus regat infernum per opposita. [2.] Secundum: Quod Dominus malos, qui in mundo sunt, regat in inferno, est quia homo quoad spiritum suum est in Mundo spirituali, et ibi in aliqua societate, in societate infernali si malus est, et in societate caelesti si bonus; mens enim hominis, quae in se est spiritualis, non potest alibi esse quam inter spirituales, inter quos etiam post mortem venit: quod ita sit, etiam supra dictum et ostensum est. Sed homo non est ibi quemadmodum spiritus qui societati inscriptus est; est enim homo continue in statu reformationis; quare secundum vitam suam et ejus mutationes transfertur a Domino ab una societate inferni in alteram, si malus est; at si se reformari patitur, educitur ex inferno, et subducitur in caelum, et quoque ibi transfertur ab una societate in alteram, et hoc usque ad mortem, post quam non amplius a societate in societatem ibi fertur, quia tunc non amplius in aliquo statu reformationis est, sed manet in illo in quo est secundum vitam. Quare dum homo moritur, inscriptus est suo loco. [3.] {1}Tertium: Quod Dominus malos in mundo ita regat quoad interiora, aliter quoad exteriora. Interiora mentis hominis regit Dominus sicut nunc dictum est, sed exteriora in mundo spirituum, qui medius est inter caelum et infernum. Causa est, quia homo ut plurimum alius est in externis quam est in internis potest enim in externis mentiri lucis angelum, et tamen in internis esse spiritus tenebrarum; quare aliter regitur externum ejus, et aliter internum; externum regitur in mundo spirituum, internum autem in caelo vel in inferno, quamdiu in mundo est; quare etiam cum moritur, primum venit in mundum spirituum, et ibi in externum suum, et hoc ibi exuitur quo exutus fertur in locum suum, cui inscriptus est. Quid mundus spirituum, et qualis ille, videatur in opere De Caelo et Inferno, Londini, an. 1758, edito (n. 421-535). @1 Tertium pro "Quartum."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church