308. QUOD DIVINA PROVIDENTIA NON APPROPRIET ALICUI MALUM NEC ALICUI BONUM, SED QUOD PROPRIA PRUDENTIA UTRUMQUE APPROPRIET. Creditur paene ab unoquovis, quod homo cogitet et velit ex se, et inde loquatur et agat ex se. Quis aliud potest credere dum a se? cum apparentia quod ita sit, tam fortis est, ut nihil differat ab actualiter a se cogitare, velle, loqui et agere, quod tamen non dabile est. In Sapientia Angelica De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est, quod unica Vita sit, et quod homines sint recipientes vitae; tum quod voluntas hominis sit receptaculum amoris, ac intellectus hominis sit receptaculum sapientiae, quae duo sunt unica illa Vita. Demonstratum etiam est, quod ex creatione sit, et inde ex Divina Providentia continue, ut vita illa appareat in homine, in tali similitudine, sicut esset ejus, proinde sicut propria; sed quod hoc sit apparentia, ob finem ut homo possit esse receptaculum. Demonstratum etiam est supra (n. 288-294), quod nullus homo cogitet ex se, sed ex aliis; et quod nec alii ex se, sed omnes ex Domino, ita tam malus quam bonus: tum quod hoc in orbe Christiano notum sit, imprimis apud illos qui non modo dicunt, sed etiam credunt, quod omne bonum et verum sit a Domino, tum quod omnis sapientia, ita fides et charitas et quoque quod omne malum et falsum sit a diabolo seu ab inferno. [2.] Ex his omnibus non potest aliud conclusum sequi, quam quod omne influat quod homo cogitat et vult; et quia omnis loquela fluit a cogitatione, sicut effectus a sua causa, et omnis actio a voluntate similiter, quod etiam omne id influat, quod homo loquitur et agit, tametsi derivative seu mediate. Quod omne influat quod homo videt, audit, odorat, gustat et sentit, non potest negari; quid non quod homo cogitat et vult? Num aliud potest esse discrimen, quam quod in organa sensuum externorum seu corporis influant talia quae in mundo naturali sunt, et quod in substantias organicas sensuum internorum seu mentis influant talia quae in mundo spirituali sunt? proinde quod sicut organa sensuum externorum seu corporis sunt receptacula objectorum naturalium, ita substantiae organicae sensuum internorum seu mentis sint receptacula objectorum spiritualium. Cum talis status est hominis, quid tunc est proprium ejus? et proprium ejus non est quod tale aut tale receptaculum sit, quia hoc proprium non aliud est quam quale ejus quoad receptionem, non autem est proprium vitae per proprium enim a nemine intelligitur aliud, quam quod vivat ex se, et inde cogitet et velit ex se: sed quod hoc proprium non sit apud hominem, immo quod nec dari possit apud ullum, a supradictis consequitur.