309. Sed referam quid a quibusdam in mundo spirituali audivi; erant ex illis, qui crediderunt propriam prudentiam esse omne, ac Divinam Providentiam non aliquid. Dixi, quod non aliquod proprium homini sit, nisi velis id vocare proprium ejus, quod tale aut tale subjectum sit, seu tale aut tale organum, seu talis aut talis forma; sed hoc non est proprium quod intelligitur, est enim modo quale; at quod nulli homini aliquod proprium sit sicut proprium communiter intelligitur. Illi, qui prudentiae propriae addixerunt omnia, qui etiam vocari possunt proprietarii in imagine sua, excanduerunt ita, ut appareret flamma ex naribus, dicentes, "Loqueris paradoxa et insana; annon sic foret homo nihil et inane? vel foret idea et phantasia? vel foret sculptile aut statua?" [2.] Sed non potui aliter respondere, quam quod paradoxon et insanum sit credere, quod homo sit vita ex se, quodque sapientia et prudentia non influat a Deo, sed quod sint in homine, ita quoque bonum quod charitatis et verum quod fidei est. Haec sibi attribuere, ab omni sapiente vocatur insanum, et inde quoque est paradoxon; ac insuper sunt sicut illi, qui alterius domum et possessionem inhabitant, et cum in illis sunt, persuadent sibi quod suae sint, aut sicut oeconomi et dispensatores, qui omnia domini sui credunt esse sua; et sicut servi ministratores, quibus dominus dedit talenta et minas ad negotiandum, non rationem redderent, sed retinerent ut sua, et sic fures agerent; [3.] de his et illis dici potest quod insaniant, immo quod nihili et inanes, tum quod idealistae sint, quia bonum, quod est ipsum Esse vitae, non apud se a Domino habent, ita nec verum; quare tales etiam vocantur "mortui," et quoque "nihili et inanes" (Esai. xl. 17, 23); et alibi, "formatores imaginis," tum "sculptilia" et "statuae." Sed de his plura in sequentibus, quae in hoc ordine lustrentur:--
(i.) Quid Prudentia propria, et quid Prudentia non propria. (ii.) Quod homo ex prudentia propria persuadeat sibi et confirmet apud se, quod omne bonum et verum sit a se et in se, similiter omne malum et falsum. (iii.) Quod omne persuasum et confirmatum permaneat sicut proprium apud hominem. (iv.) Quod si homo crederet sicut veritas est, quod omne bonum et verum sit a Domino, ac omne malum et falsum ab inferno, non appropriaret sibi bonum et id meritorium faceret, nec appropriaret sibi malum, et se reum ejus faceret.