Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 310

Previous Number Next Number See English 

310. (1.) Quid Prudentia propria, et quid Prudentia non propria. In prudentia propria sunt, qui apparentias apud se confirmant, et illas faciunt veritates; imprimis illam apparentiam, quod propria prudentia sit omne, et Divina Providentia non aliquid, nisi aliquod universale, quod tamen non dabile est absque singularibus ex quibus, ut supra ostensum est. Illi etiam sunt in fallaciis, nam omnis apparentia confirmata ut veritas fit fallacia; et quantum se confirmant ex fallaciis, tantum fiunt naturalistae et tantum non credunt aliud, quam quod aliquo sensu corporis simul possunt percipere, imprimis sensu visus, quia hic praecipue unum agit cum cogitatione hi denique fiunt sensuales. Et si se confirmant pro natura contra Deum, claudunt interiora mentis suae, ac interponunt sicut velum, ac postea sub velo cogitant, nec aliquid quod supra illud est. Hi sensuales ab antiquis dicti fuerunt serpentes arboris scientiae. De his dicitur in mundo spirituali, quod sicut se confirmant, ita mentis suae interiora occludant, usque tandem ad nasum, nasus enim significat perceptionem veri, et id non aliquam. Quales sunt nunc dicetur. [2.] Sunt prae aliis callidi et astuti, ac ratiocinatores ingeniosi; ac calliditatem et astutiam vocant intelligentiam et sapientiam; nec sciunt aliter. Illos, qui non tales sunt, spectant ut simplices et stupidos, imprimis cultores Dei, et confessores Divinae Providentiae. Quoad principia interiora mentis eorum, de quibus ipsi parum sciunt, sunt sicut illi qui vocantur Machiavelistae, qui homicidia, adulteria, furta et falsa testimonia in se spectata, nihili faciunt, et si ratiocinantur contra illa, est solum ex prudentia ne appareant tales. [3.] De vita hominis in mundo non aliter cogitant, quam quod illa sit similis vitae bestiae; et de vita hominis post mortem, quod sit sicut vapor vitalis, qui exsurgens e cadavere seu sepulcro relabitur, et sic moritur. Ex hac vesania est, quod spiritus et angeli sint aeres, et apud illos quibus injunctum est credere vitam aeternam, quod animae hominum similiter et sic quod non videant, audiant et loquantur, proinde quod caeci, surdi et muti sint, et quod solum in particula aeris sui cogitent. Dicunt, Quomodo potest anima esse aliud? Nonne sensus externi una cum corpore mortui sunt? et quod illos non possint recipere priusquam anima reunitur cum corpore; et quia non aliter quam sensualiter et non spiritualiter comprehendere potuerunt statum animae post mortem, illum constabiliverunt; alioqui periisset fides de vita aeterna. Imprimis confirmant apud se amorem sui, illum vocantes vitae ignem, et excitamentum ad varios in regno usus. Et quia tales sunt, etiam sunt idola sui, ac cogitationes illorum, quia sunt fallaciae et ex fallaciis, sunt imagines falsi; et quia jucundis concupiscentiarum favent, sunt illi satanae et diaboli satanae dicuntur qui concupiscentias mali apud se confirmant, et diaboli qui illas vivunt. [4.] Quales sunt sensuales homines astutissimi, etiam datum est scire. Infernum eorum est profunde a tergo, et volunt inconspicui esse; quare apparent ibi volantes sicut larvae, quae sunt phantasiae eorum, et vocantur genii. Quondam ex illo inferno aliqui emissi sunt, ut scirem quales sunt. Illi statim applicabant se cervici meae sub occipitio, et inde intrabant in meas affectiones, non volentes in cogitationes, quas dextre evitabant; et affectiones meas variabant unam post alteram, animo flectendi illas insensibiliter in oppositas, quae sunt concupiscentiae mali; et quia nihil tangebant cogitationes, inflexissent et invertissent illas, me nesciente, nisi Dominus avertisset. [5.] Fiunt tales, qui in mundo non credunt dari aliquid Divinae Providentiae, et non aliud explorant apud alios, quam eorum cupiditates et desideria; et sic ducunt illos usque dum dominantur super illos. Et quia id tam clandestine et astute faciunt, ut alter non sciat, et sibi similes fiunt post mortem, ideo statim, dum in mundum spiritualem veniunt, in illud infernum dejiciuntur. Visi in luce caeli apparent absque naso; et quod mirum, est, quod, tametsi ita astuti sunt, usque sint sensuales prae reliquis. Quoniam antiqui sensualem hominem vocaverunt serpentem, et talis homo callidus, astutus et ratiocinator ingeniosus est prae aliis, ideo dicitur, Quod serpens factus sit astutus prae omni fera agri (Gen.iii. 1). et dicit Dominus, "Estote prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae" (Matth. x 16);

et quoque draco, qui etiam vocatur serpens antiquus, diabolus et satanas, describitur, Quod haberet capita septem, et cornua decem, et super capitibus diademata septem (Apoc. xii. 3, 9);

per "capita septem" significatur astutia, per "cornua decem" significatur potentia persuadendi per fallacias, et per "diademata septem" significantur sancta Verbi et ecclesiae profanata.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church