311. Ex descriptione propriae prudentiae, et illorum qui in illa sunt, videri potest qualis est prudentia non propria, et quales illi qui in ea sunt quod nempe prudentia non propria sit prudentia apud illos qui non apud se confirmant quod intelligentia et sapientia sint ex homine, dicentes "Quomodo quis potest sapere ex se, et quomodo quis potest bonum facere ex se?" Et hoc cum dicunt, vident in se quod ita sit, cogitant enim interius et quoque credunt, quod alii similiter cogitent, imprimis eruditi, quia non sciunt quod aliquis solum exterius possit cogitare. [2.] Non per aliquas confirmationes apparentiarum in fallaciis sunt; quare sciunt et percipiunt quod homicidia, adulteria, furta et falsa testimonia sint peccata, et fugiunt illa ideo; tum quod malitia non sit sapientia, et quod astutia non sit intelligentia; cum audiunt ratiocina itione ingeniosas ex fallaciis, mirantur et in se rident. Causa est, quia apud illos non est velum inter interiora et exteriora, seu inter spiritualia et naturalia mentis, sicut est apud sensuales; quare ex caelo recipiunt influxum, ex quo interius vident talia. [3.] Loquuntur simplicius et sincerius quam alii, ac in vita ponunt sapientiam, et non in sermone. Sunt respective sicut agni et oves, cum illi qui in prudentia propria sunt, sicut lupi et vulpes; et sunt sicut qui habitant in domo, et per fenestras vident caelum, illi autem qui in propria prudentia sunt, sunt sicut qui habitant in fundamento domus, et per suas fenestras non vident nisi quae sub terra sunt; et sunt sicut qui in monte stant, et vident illos qui in propria prudentia sunt sicut errantes in vallibus et in silvis. [4.] Ex his constare potest, quod prudentia non propria sit prudentia ex Domino, in simili apparentia in externis cum prudentia propria, sed in prorsus dissimili in internis in internis apparet prudentia non propria in mundo spirituali sicut homo, at prudentia propria sicut simulacrum apparens vitale ex eo solo, quod illis qui in ea sunt, usque sit rationalitas et libertas seu facultas intelligendi et volendi, et inde loquendi et agendi; et quod per illas facultates possint simulare quod etiam homines sint. Quod talia simulacra sint, est quia mala et falsa non vivunt, sed solum bona et vera; et quia hoc ex rationalitate sua sciunt, nam si non scirent non, simularent illa, possident vitale humanum in simulacris suis. [5.] Quis non scire potest, quod homo talis sit, qualis est interius? consequenter quod ille homo sit, qui interius est qualis vult videri exterius? et quod ille simulacrum sit, qui solum exterius homo est, et non interius? Cogita sicut loqueris pro Deo, pro religione, proque justitia et sinceritate, et eris homo; et tunc Divina Providentia erit prudentia tua, et videbis apud alios quod propria prudentia sit insania.