Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 312

Previous Number Next Number See English 

312. (ii.) Quod homo ex prudentia propria persuadeat sibi, et confirmet apud se, quod omne bonum et verum sit a et in se; similiter omne malum et falsum.-Fiat argumentatio per analogiam inter bonum et verum naturale, ac bonum et verum spirituale. Quaeritur, Quid verum et bonum in visu oculi? Annon id ibi est verum quod vocatur pulchrum, et ibi bonum quod vocatur jucundum? sentitur enim jucundum ex visis pulchris. Quid verum et bonum in auditu? Annon id ibi est verum quod vocatur harmonicum, et id ibi est bonum quod vocatur amoenum? sentitur enim amoenum ex auditis harmonicis. Similiter in aliis sensibus. Inde patet quid verum et bonum naturale. Expendatur nunc quid verum et bonum spirituale. Num verum spirituale est aliud quam pulchrum et harmonicum rerum et objectorum spiritualium? et num bonum spirituale est aliud quam jucundum et amoenum ex percepta illorum pulchritudine aut harmonia? [2.] Videatur nunc, num aliud dici possit de uno quam de altero seu de spirituali quam de naturali. De naturali dicitur, quod pulchrum et jucundum in oculo influant ex objectis, et quod harmonicum et amoenum in aure influant ex instrumentis. Quid aliud est in substantiis organicis mentis? Dicitur de his quod illa insint, et de illis quod influant; sed si quaeritur, cur dicitur quod influant, non aliud responderi potest quam quia distantia apparet; at cur dicitur quod insint, non aliud responderi potest quam quia distantia non apparet: consequenter, quod apparentia distantiae sit quae facit, quod credatur aliud de illis quae homo cogitat et percipit, quam de illis quae videt et audit. Sed hoc cadit, dum scitur quod spirituale non sit in distantia sicut est naturale. Cogita de sole et luna, aut de Roma et Constantinopoli: annon sunt in cogitatione absque distantia, modo cogitatio illa non conjungitur cum experientia facta per visum aut per auditum? Cur itaque persuades tibi, quod quia distantia in cogitatione non apparet, bonum et verum, ut et malum et falsum sint ibi, et non influant? [3.] Addam his experientiam, quae in mundo spirituali communis est. Potest unus spiritus infundere suas cogitationes et affectiones in alterum spiritum, et hic non scit aliter quam quod id sit suae propriae cogitationis et affectionis hoc vocatur ibi cogitare ex alio et cogitare in alio. Hoc millies vidi, et quoque centies ego feci et tamen apparentia distantiae fuit insignis. Ast ut primum sciverunt, quod alius esset qui intulit cogitationes et affectiones illas, indignati sunt, et se averterunt, agnoscentes tamen quod distans non appareat in visu interno seu cogitatione, nisi detegatur, sicut in visu {1}externo seu oculo, et quod inde credatur quod influat. [4.] Huic experientiae cottidianam meam adjiciam. Spiritus mali saepius in meam cogitationem injecerunt mala et falsa, quae apud me apparuerunt sicut in me et a me essent, seu quod ipse cogitarem illa; sed quia novi quod mala et falsa essent, inquisivi quinam illa injecerunt, ac detecti et abacti sunt; et erant in eximia a me distantia. Ex his constare potest, quod omne malum cum ejus falso influat ab inferno ac omne bonum cum ejus vero influat a Domino, et quod utrumque appareat sicut in homine. @1 externo pro "interno"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church