Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 313

Previous Number Next Number See English 

313. Quales illi sunt qui in propria prudentia, et quales qui in prudentia non propria, et inde in Divina Providentia sunt, describitur in Verbo per Adamum et Chaivam uxorem ejus in horto Edenis, ubi binae arbores, una vitae, et altera scientiae boni et mali, et per eorum esum ex hac arbore. Quod per Adamum et Chaivam uxorem ejus in sensu interno seu spirituali intelligatur et describatur Antiquissima Domini Ecclesia in hac tellure, prae sequentibus nobilis et caelestis, videatur supra (n. 241); per cetera significantur haec sequentia: [2.] per "hortum Edenis" significatur sapientia hominum illius ecclesiae per "arborem vitae" Dominus quoad Divinam Providentiam, et per "arborem scientiae" homo quoad propriam prudentiam per "serpentem" sensuale et proprium hominis, quod in se est amor sui et fastus propriae intelligentiae, ita diabolus et satanas; per "esum ex arbore scientiae," appropriatio boni et veri, quod haec non a Domino et inde Domini sint, sed quod ab homine et inde hominis. Et quia bonum et verum sunt ipsa Divina apud hominem, per bonum enim intelligitur omne amoris, et per verum omne sapientiae, ideo si homo vindicat sibi illa ut sua, non potest aliter credere quam quod sit sicut Deus; quare dixit serpens, "Quo die comederitis de eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum (Genes. iii. 5);

ita quoque faciunt illi qui in amore sui et inde fastu propriae intelligentiae sunt, in inferno; [3.] per damnationem "serpentis" significatur damnatio proprii amoris et propriae intelligentiae, per damnationem "Chaivae" damnatio proprii voluntarii, et per damnationem "Adami" damnatio proprii intellectualis, per "spinam et tribulum,"' quae terra germinabit illi, significatur mere falsum et malum; per "ejectionem ex horto" significatur deprivatio sapientiae; per "custoditionem viae ad arborem vitae" tutela Domini ne sancta Verbi et ecclesiae violentur; per "folia ficus" per quae texerunt nuditates, significantur vera moralia, per quae velantur illa quae amoris et fastus eorum sunt; et per "tunicas pellis," quibus postea vestiebantur, apparentiae veri, in quibus solis sunt. Hic est intellectus illorum spiritualis. Sed maneat qui vult in sensu litterae, sciat modo quod ille in caelo ita intelligatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church