314. Quales sunt illi, qui infatuati sunt ex propria intelligentia, constare potest ex {1}illorum imaginariis in rebus interioris judicii; pro exemplo, de influxu, de cogitatione, deque vita. De Influxu inverse cogitant, ut quod visus oculi influat in visum internum mentis qui est intellectus et quod auditus auris influat in auditum internum, qui etiam est intellectus; et non percipiunt quod intellectus ex voluntate influat in oculum et in aurem, et non modo faciat illos sensus, sed etiam utatur illis ut suis instrumentis in naturali mundo. Sed quia hoc non secundum apparentiam est, non percipiunt, solummodo si dicitur, quod naturale non influat in spirituale, sed quod spirituale in naturale; at usque tunc cogitant, "Quid spirituale nisi quam purius naturale?" tum "Annon apparet quod si oculus videt aliquod pulchrum, et auris audit aliquod harmonicum, mens, quae est intellectus et voluntas, delectetur?" non scientes quod oculus non videat ex se, nec lingua gustet ex se, nec nares odorent ex [se], nec cuticula sentiat ex se sed quod sit mens seu spiritus hominis, qui illa ibi sensu percipit, et ex illo secundum quale ejus afficitur; sed usque quod mens seu spiritus hominis non sentiat illa a se, sed a Domino, et quod aliter cogitare, sit ex apparentiis, et si confirmantur, ex fallaciis. [2.] De Cogitatione, dicunt, quod sit aliquod modificatum in aere, variatum secundum objecta, et ampliatum secundum cultum; ita quod ideae cogitationum sint imagines, sicut meteora, apparentes in aere; et quod memoria sit tabula cui impressae sunt; non scientes quod cogitationes sint aeque in substantiis pure organicis, sicut sunt visus et auditus in suis. Spectent modo cerebrum, et videbunt illud talibus substantiis plenum: laede illas et delirabis, ac perde illas et morieris. Quid autem cogitatio, et quid memoria, videatur supra (n. 279, fin.). [3.] De Vita non sciunt aliud, quam quod sit quaedam naturae activitas, quae se facit sentiri diversimode, sicut corpus quod vivit, se organice movet. Si dicitur quod sic natura vivat, hoc negant, sed quod natura det vivere. Si dicitur, "Annon tunc vita dissipatur, cum corpus moritur," respondent quod vita in particula aeris, quae vocatur anima, maneat. Si dicitur, Quid tunc Deus? Numne Ille est ipsa Vita? ad haec tacent, et non volunt edicere quod cogitant. Si dicitur, Velitisne quod Divinus Amor et Divina Sapientia sint ipsa Vita? respondent, Quid amor et quid sapientia? Nam in suis fallaciis non vident quid haec, nec quid Deus. Haec adducta sunt, ut videatur quomodo homo a propria prudentia infatuatur, ex causa quia omnia ex apparentiis et inde fallaciis concludit. @1 illorum pro "illarum"$