316. {1} Quod propria prudentia persuadeat et confirmet, quod omne bonum et verum ab homine in homine sit, est quia propria prudentia est proprium intellectuale hominis influens ex amore sui, qui est proprium voluntarium hominis; et proprium non potest aliter quam sua facere omnia; non enim potest ab illo elevari. Omnes qui a Divina Domini Providentia ducuntur, elevantur a proprio, et tunc vident quod omne bonum et verum a Domino sit, immo etiam vident, quod id quod a Domino in homine est, sit perpetuo Domini, et nusquam hominis. Qui aliter credit, est sicut qui domini sui bona apud se deposita habet, ac illa sibi vindicat aut appropriat ut sua, qui non est dispensator sed est fur; et quia proprium hominis non est nisi quam malum, quare ille etiam immergit illa suo malo, ex quo consumerentur, sicut uniones stercori aut liquori acetoso injectae. @1 "316," et seq.:--sic editio princeps.$