317. (iii.) Quod omne persuasum et confirmatum permaneat sicut proprium apud hominem. Creditur a multis, quod non videri aliquod verum ab homine possit, nisi ex confirmatis, sed hoc est falsum. In illis quae civilia et oeconomica regni et reipublicae sunt, non videri potest utile et bonum, nisi sciantur plura statuta et sancita ibi; inque rebus judicii nisi sciantur leges; inque rebus naturalibus, ut in physicis, chymicis, anatomicis, mechanicis et aliis, nisi homo imbutus sit scientiis. Sed in puris rationalibus, moralibus et spiritualibus, apparent vera ex ipsa luce eorum, modo homo ex justa educatione aliquantum rationalis, moralis, et spiritualis factus est. Causa est, quia unusquisque homo quoad spiritum suum, qui est qui cogitat, est in mundo spirituali, ac unus inter illos ibi, proinde in luce spirituali, quae interiora intellectus ejus illustrat, et quasi dictat. Nam lux spiritualis in sua essentia est Divinum Verum Divinae Sapientiae Domini. Inde est quod homo possit analytice cogitare, de justo et recto in judiciis concludere, ac honestum in morali vita, et bonum in spirituali, videre et quoque multa vera, quae non in tenebras cadunt nisi quam ex confirmatis falsis. Illa videt homo comparative vix aliter quam sicut videt animum alterius ex facie ejus, ac percipit affectiones ejus ex sono loquelae ejus, absque alia scientia quam quae cuivis insita est. Cur non homo suae vitae interiora, quae sunt spiritualia et moralia aliquatenus ex influxu videret, cum nullum animal est, quod non scit sua necessaria, quae sunt naturalia ex influxu? Avis scit nidos facere, ova ponere, pullos excludere, et novit suas escas; praeter mirabilia alia, quae vocantur instinctus.