318. Sed quomodo status hominis ex confirmationibus et inde persuasionibus mutatur, nunc dicetur, sed in hoc ordine. (1.) Quod nihil non confirmari possit, et quod falsum plus quam verum. {1}(2.) Quod confirmato falso non appareat verum, sed quod ex confirmato vero appareat falsum. (3.) Quod posse confirmare quicquid lubet, non sit intelligentia, sed solum ingeniositas, dabilis etiam apud pessimos. (4.) Quod detur confirmatio intellectualis et non simul voluntaria, at quod omnis confirmatio voluntaria etiam sit intellectualis. (5.) Quod confirmatio mali voluntaria et simul intellectualis faciat, ut homo credat propriam prudentiam esse omne, et Divinam Providentiam non aliquid non autem sola confirmatio intellectualis. (6.) Quod omne confirmatum ex voluntate et simul intellectu permaneat in aeternum, non autem id quod modo confirmatum est ab intellectu. [2.] Quod attinet Primum, Quod nihil non confirmari possit, et quod falsum prae vero: quid non potest confirmari, cum ab atheis confirmatur, quod Deus non sit Creator universi, sed quod natura sit creatrix sui; quod religio sit modo vinculum, ac pro simplicibus et pro vulgo; quod homo sit sicut bestia, et quod moriatur similiter: cum confirmatur quod adulteria sint licita, similiter furta clandestina, fraudes, et machinationes dolosae; quod astutia sit intelligentia, ac malitia sapientia? Quis non confirmat suam haeresin? Annon volumina confirmationibus plena sunt pro binis regnantibus in Christiano Orbe? Fac decem haereses etiam abstrusas, et dic ingenioso ut confirmet, et confirmabit omnes. Si illas dein videris solum ex confirmatis, annon visurus es falsa ut vera? Quoniam omne falsum lucet in naturali homine ex apparentiis et fallaciis ejus, et non verum nisi in spirituali homine, patet, quod falsum prae vero possit confirmari. [3.] Ut sciatur, quod omne falsum et omne malum possit confirmari usque ut falsum appareat sicut verum, ac malum sicut bonum, sit pro exemplo: confirmetur, quod lux sint tenebrae et tenebrae lux. Potestne dici, "Quid lux in se? Num sit nisi quoddam apparens in oculo secundum statum ejus? Quid lux clauso oculo? Annon vespertilionibus et noctuis tales oculi sunt? videntne lucem ut tenebras, ac tenebras ut lucem? Audivi de quibusdam quod similiter viderint; deque infernalibus quod tametsi in tenebris sunt, usque se mutuo videant. Annon lux est homini in somniis in media nocti. Annon sic tenebrae sunt lux, et lux tenebrae?" Sed responderi potest, "Quid hoc? Lux est lux sicut verum est verum, et tenebrae sunt tenebrae sicut falsum est falsum." [4.] Sit adhuc exemplum: confirmetur quod corvus sit albus. Annon potest dici, "Nigredo ejus est modo umbra, quae non est reale ejus? Sunt pennae ejus intus albae, corpus similiter sunt haec substantiae ex quibus ille: quia nigredo ejus est umbra, ideo albescit corvus cum fit senex; visi sunt tales. Quid nigrum in se nisi quam album? Mole vitrum nigrum, et videbis quod pulvis sit albus; quare cum vocas corvum nigrum, loqueris ex umbra, et non ex reali." Sed responderi potest, "Quid hoc? sic dicerentur omnes aves albae." Haec tametsi contra sanam rationem sunt, adducta sunt, ut videri possit, quod falsum prorsus oppositum vero, ac malum prorsus oppositum bono, possit confirmari. [5.] Secundum: Quod confirmato falso non appareat verum, sed quod ex confirmato vero appareat falsum.- Omne falsum est in tenebris, et omne verum in luce, ac in tenebris non apparet aliquid, immo nec scitur quid, nisi palpando; aliter in luce. Quare etiam in Verbo falsa vocantur tenebrae, et inde illi qui in falsis sunt, dicuntur ambulare in tenebris et in umbra. mortis; et vicissim ibi vera vocantur lux, et inde illi qui in veris sunt, dicuntur ambulare in luce, et vocantur filii lucis. [6.] Quod confirmato falso non appareat verum, et quod ex confirmato vero appareat falsum, patet a multis ut, quis videret aliquod verum spirituale, nisi Verbum id doceret? Foretne mera caligo, quae non discuti potuit, nisi quam per lucem in qua Verbum est, et nisi apud illum, qui vult illustrari? Quis haereticus potest falsa sua videre, nisi admittat genuinum ecclesiae verum; prius non videt illud. Locutus sum cum illis qui se in fide separata a charitate confirmaverunt, ac interrogati numne viderint tam multa in Verbo de amore et charitate, de operibus et factis, de custodiendis praeceptis, et quod beatus et sapiens sit qui facit, ac stultus qui non facit; dixerunt quod illa dum legerunt, non viderint aliter quam quod sint fides, et sic illa sicut occlusis oculis praeteriverint. [7.] Illi qui in falsis se confirmaverunt sunt sicut qui in pariete vident striaturas, et cum in umbra vesperae sunt striatum illud in phantasia vident sicut equitem aut hominem, quae imago visionaria dissipatur a luce diei influente. Quis potest sentire immundum spirituale adulterii, nisI qui est in mundo spirituali castitatis? Quis potest sentire crudele vindictae, nisi qui in bono ex amore proximi est? Quis adulter et quis cupidus vindictae non subsannat illos qui jucunda illorum vocant infernalia, ac vicissim jucunda amoris conjugialis et amoris proximi caelestia? et sic porro. [8.] Tertium:- Quod posse confirmare quicquid lubet, non sit intelligentia, sed solum ingeniositas, dabilis etiam apud pessimos.- Dantur confirmatores dexterrimi, qui non sciunt aliquod verum, et usque possunt confirmare et verum et falsum, et aliqui eorum dicunt, "Quid verum? Num sit? Annon id est verum quod facio verum?" Et usque hi in mundo creduntur intelligentes, et tamen non sunt nisi quam incrustatores parietis. Non alii sunt intelligentes, quam qui percipiunt verum esse verum, et hoc per veritates continue perceptas confirmant. Hi et illi parum discerni possunt, quia non discerni potest inter lucem confirmationis et lucem perceptionis veri nec apparet aliter quam quod illi qui in luce confirmationis sunt, etiam in luce perceptionis veri sint, cum tamen discrimen est sicut inter lucem fatuam et lucem genuinam; et lux fatua in mundo spirituali est talis, ut vertatur in tenebras influente luce genuina. Talis fatua lux est apud multos in inferno, qui dum in lucem genuinam emittuntur, prorsus nihil vident: ex quibus patet, quod posse confirmare quicquid lubet, sit modo ingeniositas, dabilis etiam apud pessimos. [9.] Quartum:- Quod detur confirmatio "intellectualis et non simul voluntaria, et quod omnis confirmatio voluntaria etiam sit intellectualis.-Sint exempla illustrationi. Illi qui confirmant fidem separatam a charitate, et usque vitam charitatis vivunt, in genere qui confirmant falsum doctrinae et tamen non vivunt secundum illud, sunt qui in confirmatione intellectuali sunt, et non simul in confirmatione voluntaria: at qui confirmant falsum doctrinae, et vivunt secundum illud, illi sunt qui in confirmatione voluntaria et simul in intellectuali sunt. Causa est, quia intellectus non influit in voluntatem, sed voluntas in intellectum. Ex his etiam patet quid falsum mali est, et quid falsum non mali: quod falsum non mali possit conjungi cum bono, non autem falsum mali, causa est, quia falsum non mali est falsum in intellectu et non in voluntate, et falsum mali est falsum in intellectu ex malo in voluntate. [10.] Quintum: Quod confirmatio mali voluntaria et simul intellectualis faciat, ut homo credat propriam prudentiam esse omne, et Divinam Providentiam non aliquid; non autem sola confirmatio intellectualis.- Sunt plures qui apud se confirmant propriam prudentiam ex apparentiis in mundo, sed usque non negant Divinam Providentiam; his est modo confirmatio intellectualis; at qui simul negant Divinam Providentiam, illis quoque est confirmatio voluntaria; at haec una cum persuasione est praecipue apud illos qui cultores naturae et simul cultores sui sunt. [11.] Sextum: Quod omne confirmatum voluntate et simul ab intellectu permaneat in aeternum; non autem id quod modo confirmatum est ab intellectu: id enim quod solius intellectus est, non est in homine, sed est extra illum; est solum in cogitatione et nihil intrat hominem, et ei appropriatur, nisi quod excipitur a voluntate, hoc enim fit amoris vitae ejus; quod hoc permaneat in aeternum, in nunc sequenti numero dicetur. @1 2 pro "3"$