Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 339

Previous Number Next Number See English 

339. Ex his nunc patet, quod omnes qui cogitant ex vita de salvatione, non cogitent de aliqua salvatione momentanea ex immediata misericordia, sed de mediis salutis, in quae et per quae Dominus secundum leges Divinae suae Providentiae operatur, ita per quae homo a Domino ex pura misericordia ducitur. At illi, qui non cogitant ex vita de salute, ponunt momentaneum in salvatione, ac immediatum in misericordia ut faciunt illi qui separant fidem a charitate, (charitas est vita,) et momentaneum fidei ponunt, et si non prius, circa ultimam mortis horam. Et hoc quoque faciunt illi, qui remissionem peccatorum absque paenitentia credunt esse absolutionem a peccatis, et sic salvationem, et obeunt Sanctam Cenam; tum qui fidunt indulgentiis monachorum; et qui precibus illorum pro defunctis; ac dispensationibus ex potestate sibi vindicata super animas hominum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church