Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 340

Previous Number See English 

340. (iv.) Quod momentanea salvatio ex immediata misericordia sit prester volans in ecclesia.-Per presterem volantem intelligitur malum ex igne infernali lucens, simile quod per "presterem volantem" apud Esaiam:

"Ne laeteris Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te; nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans (xiv. 29). Tale malum volat in ecclesia, quando momentanea salvatio ex immediata misericordia creditur; nam per id, (1.) aboletur religio. (2.) Inducitur securitas. (3.) Et damnatio imputatur Domino. [2.] Quod concernit Primum: Quod per id aboleatur religio. Sunt duo essentialia et simul universalia religionis, agnitio Dei et paenitentia. Haec duo vana sunt illis, qui credunt salvari ex sola misericordia, utcunque vivunt, nam quid opus pluribus, quam dicere, Miserere mei, Deus?" De omnibus reliquis, quae religionis sunt, in caligine sunt, immo caliginem amant. De primo essentiali ecclesiae, quod est agnitio Dei, non aliud cogitant, quam "Quid Deus? quis vidit Illum?" Si dicitur quod sit et quod sit unus, dicunt quod sit unus si dicitur quod sint tres, etiam dicunt quod sint, sed quod tres nominandi sint unus: haec est agnitio Dei apud illos. [3.] De altero essentiali ecclesiae, quod est paenitentia, nihil cogitant, consequenter nec de aliquo peccato, et tandem non sciunt quod aliquod peccatum sit. Et tunc audiunt et hauriunt cum voluptate, quod lex non damnet, "quia Christianus sub ejus jugo non est, si dicas modo, Miserere mei Deus propter Filium, et salvaberis." Haec est paenitentia vitae apud illos. Sed remove paenitentiam, seu quod idem est, separa vitam a religione, quid superest nisi quam vox, "Miserere mei?" Inde est, quod nec aliud potuerint dicere, quam quod salvatio sit momentanea per illas voces, et si non prius, usque circa mortis horam. Quid tunc Verbum illis, nisi quam vox obscura et aenignatica ex tripode in antro emissa; aut sicut responsum non intellectum ex oraculo idoli? Verbo, si removes paenitentiam, hoc est, separas vitam a religione, quid homo tunc aliud quam malum ex igne infernali lucens, seu prester volans in ecclesia? nam absque paenitentia est homo in malo, et malum est infernum. [4.] Secundum Quod per fidem momentaneae salvationis ex pura et sola misericordia inducatur securitas vitae. Securitas vitae oritur vel ex fide impii quod non sit vita post mortem, vel ex fide separantis vitam a salvatione. Hic tametsi crederet vitam aeternam, usque cogitat, "Sive bene vivam sive male vivam, salvari possum, quoniam salvatio est pura misericordia, et misericordia Dei est universalis, quia non vult alicujus mortem." Et si forte incidit cogitatio quod misericordia imploranda sit per voces fidei receptae, potest cogitare, quod hoc possit fieri, si non prius, usque ante mortem. Omnis homo qui in illa securitate est, nihili facit adulteria, defraudationes, injustitias, violentias, blasphemationes, vindictas sed carnem suam et spiritum suum ad omnia illa relaxat; nec scit quid spirituale malum et ejus concupiscentia si audit aliquid de hoc ex Verbo, est comparative sicut id quod incidit in ebenum et resilit, vel sicut id quod incidit in scrobem et absorbetur. [5.] Tertium Quod per illam fidem damnatio imputetur Domino. Quis non potest concludere, quod non homo, sed Dominus. in culpa sit, si non salvatur, dum unumquemvis potest salvare ex pura misericordia? Si dicitur, quod medium salvationis sit fides; sed quis homo est cui non dari potest illa fides, est enim illa solum cogitatio, quae potest infundi in omni statu spiritus abstracti a mundanis, etiam cum fiducia et ille quoque potest dicere, "Non possum illam sumere a me ipso; si itaque non datur, et homo damnatur, quid damnatus aliud cogitare potest, quam quod Dominus in culpa sit, qui potuit et non voluit? Annon id foret Ipsum vocare immisericordem? Ac insuper in excandescentia fidei suae potest dicere, "Cur tot damnatos potest videre in inferno, cum tamen momento potest salvare omnes ex pura misericordia?" et plura similia, quae non aliter vocari possunt quam nefandae insimulationes. contra Divinum. Ex his nunc constare potest, quod fides momentaneae salvationis ex pura misericordia, sit prester volans in ecclesia. * * * * * [6.] Ignoscatis quod haec adjiciantur, ut superfluum chartae impleatur. Ascenderunt quidam spiritus ex permissione ab inferno, et mihi dixerunt, "Scripsisti multa ex Domino, scribe etiam aliquid e nobis." Respondi, "Quid scribam?" Dicebant Scribe, quod unusquisque spiritus, sive bonus sive malus sit, in suo jucundo sit, bonus in sui boni jucundo, et malus in sui mali jucundo." Quaesivi Quid vestrum jucundum?" Dixerunt quod esset jucundum adulterandi, furandi, defraudandi, mentiendi. Et iterum quaesivi, "Qualia sunt jucunda illa?" Dixerunt quod sentiantur ab aliis sicut fetores ex stercoribus, et sicut putores ex cadaveribus, et sicut nidores ex urinis stagnatis." Dixi, Sunt illa vobis jucunda?" Dixerunt quod sint jucundissima. Dixi, "Tunc estis sicut immundae bestiae, quae in talibus degunt." Responderunt, Si simus, sumus sed talia sunt deliciae narium nostrarum." [7.] Quaesivi, "Quid plura e vobis scribam?" Dixerunt, Hoc, quod unicuivis liceat in suo jucundo esse, etiam immundissimo, ut illud vocant, modo non infestet bonos spiritus et angelos; sed quia non aliter potuimus quam illos infestare, abacti sumus, et dejecti in infernum, ubi patimur dira." Dixi, "Cur infestavistis bonos?" Responderunt quod non potuerint aliter; est sicut furor invadat, cum vident aliquem angelum, et sentiunt sphaeram Divinam circum illum. Tunc dixi, Sic estis etiam sicut ferae." Quo audito supervenit furor, qui apparuit sicut ignis odii; et ne damnum inferrent, in infernum retracti sunt.

De jucundis sensis ut odores ac ut nidores in mundo spirituali, videatur supra (n. 303-305, 324).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church