Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 56

Previous Number Next Number See English 

56. Quod Divina Providentia spectet in omni quod facit infinitum ac aeternum a se, constare potest ex eo, quod omne creatum a Primo, qui est Infinitus ac Aeternus, procedat ad ultima, et ab ultimis ad Primum a quo (ut in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte ubi actum est de Creatione Universi, ostensum est); et quia in omni progressione est Primum a quo intime, sequitur quod Divinum procedens seu Divina Providentia spectet in omni quod facit aliquam imaginem infiniti ac aeterni: hoc spectat in omnibus, sed in quibusdam ad evidentiam perceptionis, et in quibusdam non ad illam. Ad evidentiam perceptionis sistit illam imaginem in omnium varietate, et in omnium fructificatione et multiplicatione. [2.] Imago infiniti ac aeterni in omnium varietate apparet in eo, quod non detur aliquod idem cum altero, et quod nec dari possit in aeternum. Hoc ad oculum patet in faciebus hominum a prima creatione; proinde etiam ab animis eorum, quorum typi sunt facies et quoque ab affectionibus, perceptionibus et cogitationibus, nam ex his sunt animi. Inde est, quod nec dentur in universo caelo duo angeli aut duo spiritus iidem, immo quod nec dari queant in aeternum. Simile est in omni objecto visus in utroque Mundo tam naturali quam spirituali. Ex his constare potest, quod varietas sit infinita ac aeterna. [3.] Imago infiniti ac aeterni in omnium fructificatione et multiplicatione, constat ex factultate insita seminibus in regno vegetabili, et prolificationi in regno animali, imprimis prosapiae piscium; quod si fructificarentur et multiplicarentur secundum facultatem, intra saeculum implerent spatia totius orbis, immo universi: ex quo patet, quod in facultate illa lateat nisus propagationis sui in infinitum. Et quia fructificationes et multiplicationes non defuerunt a principio creationis, nec deerunt in aeternum, sequitur quod in facultate illa, etiam {1}sit nisus propagationis sui in aeternum. @1 sit pro "fit"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church