57. Simile est in hominibus quoad illorum affectiones quae amoris, et perceptiones quae sapientiae sunt; harum et illarum varietas est infinita ac aeterna; similiter illarum fructificationes et multiplicationes, quae spirituales sunt. Non gaudet ullus homo affectione et perceptione tam simili cum alterius, ut sint eaedem, nec dari possunt in aeternum: et quoque fructificari possunt affectiones et multiplicari perceptiones absque fine; quod scientiae nusquam exhauriri possunt, notum est. Haec facultas fructificationis et multiplicationis absque fine, seu in infinitum ac aeternum, est in naturalibus apud homines, in spiritualibus apud angelos spirituales, et in caelestibus apud angelos caelestes. Tales non solum sunt affectiones, perceptiones et scientiae in communi, sed quoque unaquaelibet res illarum, etiam minima, in particulari. Tales sunt, quia ab Infinito ac Aeterno in se per infinitum ac aeternum a se existunt. Sed quia finitum non aliquid Divini in se habet, ideo non est aliquid tale, ne quidem minimum, in homine seu angelo ut ejus; est enim homo et angelus finitus, et modo receptaculum, in se mortuum; vivum ejus est a Divino procedente conjuncto ei per contiguum, quod ei apparet sicut suum. Quod ita sit, in sequentibus videbitur.