Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 58

Previous Number Next Number See English 

58. Quod Divina Providentia spectet infinitum ac aeternum a se imprimis in salvando genere humano, est quia finis Divinae Providentiae est caelum ex genere humano, ut supra n. {1}27-45, ostensum est; et quia illud est finis, sequitur, quod reformatio et regeneratio hominis, ita salvatio ejus sit, quam Divina Providentia imprimis spectat, nam ex salvatis seu regeneratis existit caelum. Quoniam regenerare hominem est unire bonum et verum apud illum, seu amorem et sapientiam, sicut unita sunt in Divino quod procedit a Domino, ideo Divina Providentia hoc in salvando genere humano imprimis spectat; imago Infiniti ac Aeterni non alibi apud hominem est, quam in conjugio boni et veri. Quod Divinum procedens hoc faciat in humano genere, notum est ex illis, qui impleti Divino procedente, quod Spiritus Sanctus vocatur, prophetarunt, de quibus in Verbo; et ex illis qui illustrati Divina vera in luce caeli vident; imprimis in angelis, qui sensu percipiunt praesentiam, influxum et conjunctionem sed hi adimadvertunt etiam, quod conjunctio non alia sit, quam quae vocari potest adjunctio. @1 27 pro "37"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church