59. Nondum notum est, quod Divina Providentia in omni progressione apud hominem spectet statum ejus aeternum; non enim aliud spectare potest, quia Divinum est Infinitum ac Aeternum, ac Infinitum et Aeternum seu Divinum non est in tempore, et inde sunt omnia futura ipsi praesentia; et quia Divinum tale est, sequitur quod in omnibus et singulis quae facit, sit aeternum. At illi qui cogitant ex tempore et spatio, hoc aegre percipiunt, non solum quia temporea amant, sed etiam quia ex praesenti in mundo cogitant, et non ex praesenti in caelo; hoc illis, tam absens est, sicut finis terrae: at qui in Divino sunt, illi quia ex Domino, etiam ex aeterno dum ex praesenti cogitant, dicentes secum, Quid hoc quod non est aeternum? Annon temporeum respective est sicut nihil, et quoque fit nihil cum finitur? Aliter aeternum, hoc solum Est, quia Esse ejus non finitur. Ita cogitare est cogitare dum ex praesenti simul ex aeterno; et cum homo ita cogitat et simul ita vivit, tunc Divinum procedens apud illum seu Divina Providentia in omni progressione statum vitae aeternae ejus in caelo spectat, et ad illum ducit. Quod Divinum in omni homine tam malo quam bono, spectet aeternum, videbitur in sequentibus.