Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 62

Previous Number Next Number See English 

62. Quod caelum angelicum sit imago Infiniti ac Aeterni, est quia est imago Domini, ac Dominus est Infinitus et Aeternus. Imago Infiniti ac Aeterni Ipsius apparet in eo, quod myriades myriadum angelorum sint, ex quibus caelum, et quod totidem societates constituant, quot sunt affectiones communes amoris caelestis, et quod unusquisque angelus in quavis societate sit distincte sua affectio: et quod ex tot affectionibus in communi et in particulari sit Forma Caeli, quae est sicut unum coram Domino, non aliter quam sicut homo est unum; et quod haec Forma in aeternum perficiatur secundum pluralitatem, nam quo plures formam Amoris Divini, quae est Forma formarum, intrant, eo fit unio perfectior. Ex his manifeste patet, quod imago Infiniti ac Aeterni exstet in caelo angelico.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church