63. Ex cognitione caeli per brevem hanc descriptionem data, patet, quod affectio quae est amoris boni, faciat caelum apud hominem. Sed quis hoc novit hodie? immo quis novit quid affectio amoris boni? tum quod affectiones amoris boni innumerabiles sint, immo infinitae? nam, ut dictum est, unusquisque angelus est distincte sua affectio, et Forma caeli est forma omnium affectionum Divini Amoris ibi. Omnes affectiones in hanc formam unire, non potest alius quam qui est ipse Amor et simul ipsa Sapientia, ac una Infinitus et Aeternus; nam infinitum et aeternum est in omni formae, infinitum in conjunctione, ac aeternum in perpetuitate; si {1}auferretur ei infinitum ac aeternum, momento dilaberetur. Quis alius potest unire affectiones in formam? immo quis alius potest unire unum ejus? Unum enim ejus non potest uniri nisi ex idea universali omnium, et universale omnium nisi ex idea singulari cujusvis. Sunt myriades myriadum qui componunt illam formam, et sunt myriades qui intrant illam quotannis, et qui intrabunt in aeternum. Omnes infantes intrant, ac tot adulti quot sunt affectiones amoris boni. Ex his iterum videri potest imago Infiniti ac Aeterni in caelo angelico. @1 auferretur pro "auferetur"$