Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 64

Previous Number Next Number See English 

64. (v.) Quod spectare Infinitum et Aeternum in formando caelum angelicum, ut sit coram Domino ut unus Homo, qui Imago Ipsius, sit intimum Divinae Providentiae.-Quod universum caelum sit sicut unus Homo coram Domino, et quod omnis societas caeli similiter, et quod inde sit quod unusquisque angelus sit in perfecta forma homo, et quod hoc sit quia Deus Creator, qui est Dominus ab aeterno, est Homo, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 59-86). Tum quod inde sit correspondentia omnium caeli cum omnibus hominis (n. 87-102). Quod universum caelum sit sicut unus Homo, non mihi visum est, quia universum caelum non potest videri ab ullo, sed a solo Domino; at quod integra societas caeli, major et minor, apparuerit sicut unus homo, id aliquoties visum est; et tunc dictum, quod societas maxima, quae est caelum in toto complexu, similiter appareat, sed coram Domino; et quod hoc sit causa quod unusquisque angelus sit in omni forma homo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church