Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 65

Previous Number Next Number See English 

65. Quoniam universum caelum in conspectu Domini est sicut unus Homo, ideo caelum in tot societates communes distinctum est, quot sunt organa, viscera et membra apud hominem: et unaquaevis societas communis in tot societates minus communes seu particulares, quot sunt partes majores cujusvis visceris et organi: ex quo patet quale caelum est. Nunc quia Dominus est Ipse Homo, et Caelum est imago Ipsius, ideo in caelo esse, dicitur in Domino esse quod Dominus sit Ipse Homo, videatur in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 11-13, n. 285-289).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church