66. Ex his hoc arcanum, quod vocari potest angelicum, aliquatenus videri potest quod unaquaevis affectio boni et simul veri sit in sua forma homo; nam quicquid procedit a Domino trahit ex Divino Amore Ipsius quod sit affectio boni, et ex Divina Sapientia Ipsius quod sit affectio veri. Affectio veri, quae procedit a Domino, apparet ut perceptio et inde cogitatio veri in angelo et in homine, ex causa quia ad perceptionem et cogitationem attenditur, et parum ad affectionem ex qua, quae tamen cum affectione veri ut unum a Domino procedunt.