Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 68

Previous Number Next Number See English 

68. Est caelum, ut supra dictum est, in societates distinctum, quot sunt organa, viscera, et membra in homine et in his non potest una pars in alio loco esse quam in suo. Cum itaque angeli sunt tales partes in Divino caelesti Homine, et non alii fiunt angeli quam qui fuerunt homines in mundo, sequitur quod homo, qui se duci patitur ad caelum, a Domino continue praeparetur ad suum locum, quod fit per talem affectionem boni et veri quae correspondet. In hunc locum etiam quisque homo angelus post excessum e mundo inscribitur. Hoc est intimum Divinae Providentiae de caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church