69. Homo autem qui se ad caelum non duci et inscribi patitur, praeparatur ad locum suum in inferno. Homo enim a se continue tendit ad infimum inferni, sed a Domino continue abducitur: et qui non abduci potest, praeparatur ad quendam locum ibi, cui etiam inscribitur statim post excessum suum e mundo; et hic locus ibi est oppositus cuidam loco in caelo, nam infernum in opposito est contra caelum. Quare sicut homo angelus secundum affectionem boni et veri suum sortitur locum in caelo, ita homo diabolus secundum affectionem mali et falsi suum sortitur locum in inferno: duo enim opposita ordinata in simili situ contra invicem continentur in nexu. Hoc est intimum Divinae Providentiae de inferno.