Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 70

Previous Number Next Number See English 

70. QUOD LEGES DIVINAE PROVIDENTIAE SINT, QUAE IGNOTAE HOMINIBUS SUNT. Quod Divina Providentia sit, notum est; sed qualis illa est, non notum est. Quod non notum sit qualis Divina Providentia est, est quia leges sunt arcanae, huc usque reconditae in sapientia apud angelos, at nunc revelandae, ut addicatur Domino quod Ipsius est, et non alicui homini quod illius non est: plerique enim in munda attribuunt sibi suaeque prudentiae omnia, et quae attribuere non possunt, illa vocant fortuita et contingentia, non scientes quod prudentia humana nihil sit, et quod fortuita et contingentia sint vanae voces. [2.] Dicitur quod leges Divinae Providentiae arcanae sint, huc usque reconditae in sapientia apud angelos: causa est, quia in Christiano orbe ex religione occlusus est intellectus in Divinis, et inde ille in his tam obtusus et renitens factus est, ut homo non potuerit quia non voluit, aut non voluerit quia non potuit, intelligere aliud de Divina Providentia quam solum quod sit; et ratiocinari num sit vel non sit, ut et num solum sit universalis, vel etiam paricularis: intellectus ex religione occlusus in Divinis non ultra potuit progredi [3.] Sed quia agnitum est in ecclesia, quod homo non possit a se facere bonum quod in se bonum est, neque a se cogitare verum quod in se verum est, et haec unum sunt cum Divina Providentia, quare fides unius pendet a fide alterius, ne itaque affirmetur unum et negetur alterum, et sic utrumque cadat, omnino revelandum est, quid Divina Providentia est. At hoc non revelari potest, nisi detegantur leges, per quas Dominus providet et regit voluntaria et intellectualia hominis; leges enim dant scire quale ejus, et qui scit quale, ille et non alius potest agnoscere illam, videt enim tunc illam. Haec causa est, quod Leges Divinae Providentiae huc usque in sapientia apud angelos reconditae nunc revelentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church