Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 75

Previous Number Next Number See English 

75. Aliter est cum homine, cui non modo affectio amoris naturalis est, sed etiam affectio amoris spiritualis, et affectio amoris caelestis. Mens enim humana est trium graduum, ut in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte tertia, ostensum est: quare homo potest elevari a scientia naturali in intelligentiam spiritualem, et inde in sapientiam caelestem; atque ex his duabus, intelligentia et sapientia, spectare ad Dominum, et sic conjungi Ipsi, per quod vivit in aeternum: at haec elevatio quoad affectionem non daretur, nisi ei esset facultas elevandi intellectum ex rationalitate, ac volendi id ex libertate. [2.] Homo per binas has facultates potest cogitare intra se de illis quae percipit sensibus sui corporis extra se, et quoque potest superius cogitare de illis quae inferius cogitat quisque enim potest dicere, Hoc cogitavi et hoc cogito, tum Hoc volui et hoc volo, tum etiam Hoc intelligo quod ita sit, Hoc amo quia tale est, et sic porro inde patet, quod homo supra cogitationem etiam cogitet, et hanc videat sicut infra se: hoc homini est ex rationalitate et ex libertate ex rationalitate quod possit superius cogitare, ex libertate quod ex affectione velit ita cogitare: nam nisi ei foret libertas ita cogitandi, non foret ei voluntas, et inde nec cogitatio. [3.] Quapropter illi, qui non volunt intelligere aliud quam quod mundi et ejus naturae est, et non quid bonum et verum morale et spirituale, non possunt elevari a scientia in intelligentiam, et minus in sapientiam, nam facultates illas obstipaverunt quare faciunt se non plus homines, quam quod ex rationalitate et libertate insita possint intelligere si volunt, et quoque quod possint velle. Ex his binis facultatibus est homini quod possit cogitare, et ex cogitatione loqui: in reliquis non sunt homines, sed bestiae, et quidam ex abusu facultatum illarum bestiis pejores.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church