76. Quisque ex rationalitate non obvelata videre aut comprehendere potest, quod homo absque apparentia quod sit ejus, non possit in aliqua affectione sciendi esse, nec in aliqua affectione intelligendi; nam omne jucundum et volupe, ita omne voluntatis, est ex affectione quae amoris. Quis potest aliquid velle scire, et velle intelligere, nisi ei aliquid volupe affectionis sit? et quis potest habere id volupe affectionis, nisi id quo afficitur appareat sicut ejus? Si nihil ejus, sed omne alterius esset, hoc est, si quis ex suis affectionibus infunderet aliquid in mentem alterius, cui nullae affectiones sciendi et intelligendi sicut ex se forent, num reciperet, immo num posset recipere? Essetne sicut id quod vocatur brutum et stipes? Inde manifeste constare potest, quod tametsi omnia influunt, quae homo percipit et inde cogitat et scit, et secundum perceptionem vult et facit, usque Providentiae Divinae Domini sit, ut id appareat sicut hominis nam, ut dictum est, alioqui homo nihil reciperet, ita non aliqua intelligentia et sapientia donari posset. Notum est, quod omne bonum et verum, non sit hominis, sed sit Domini, et tamen quod appareat homini sicut ejus et quia omne bonum et verum ita apparet, etiam omnia ecclesiae et caeli, proinde omnia amoris et sapientiae, tum charitatis et fidei, ita apparent, et tamen nihil eorum hominis est. Illa recipere a Domino nemo potest, nisi appareat ei percipere illa sicut a se. Ex his constare potest veritas hujus rei, quod quicquid homo ex libero facit, sive sit rationis vel non rationis, modo sit secundum ejus rationem, illi appareat ut ejus.