78. (iii.) Quod quicquid homo ex libero secundum suam cogitationem facit, approprietur ei sicut ejus, et remaneat; causa est, quia proprium hominis et liberum ejus unum faciunt; proprium hominis est vitae ejus, et quod homo ex vita facit hoc ex libero facit; tum proprium hominis est quod est amoris ejus, nam amor est vita cujusvis, et quod homo ex amore vitae suae facit, hoc ex libero facit. Quod homo ex libero faciat secundum cogitationem, est causa, quia id quod vitae seu amoris alicujus est, hoc etiam cogitatur, et cogitatione confirmatur, et cum confirmatum est, tunc ex libero secundum cogitationem id facit. [2.] Nam quicquid homo facit, ex voluntate per intellectum facit, ac liberum est voluntatis, et cogitatio est intellectus. Potest etiam homo ex libero contra rationem agere, tum ex non libero secundum rationem sed haec non appropriantur homini sunt modo oris et corporis ejus, et non spiritus seu cordis ejus; at quae spiritus et cordis ejus sunt, dum etiam fiunt oris et corporis. illa appropriantur homini. Quod ita sit, per multa illustrari potest, sed hoc hujus loci non est. [3.] Per appropriari homini intelligitur intrare vitam ejus, et fieri vitae ejus, consequenter fieri proprium ejus. Quod autem non sit aliquod proprium hominis, sed quod appareat ei sicut sit, in sequentibus videbitur. Hic solum, quod omne bonum, quod homo ex libero secundum rationem agit, approprietur ei sicut suum, quia in cogitando, volendo, loquendo et faciendo, apparet ei sicut suum; attamen bonum non est hominis, sed est Domini apud hominem (videatur supra n. 76). Quomodo autem malum homini appropriatur, in suo articulo videbitur.