Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 79

Previous Number Next Number See English 

79. Dicitur quod id quod homo ex libero secundum cogitationem suam facit, etiam remaneat nam nihil quicquam quod homo sibi appropriavit, eradicari potest, factum enim est amoris et simul rationis ejus, seu voluntatis et simul intellectus ejus, et inde vitae ejus. Potest hoc quidem removeri, sed usque non ejici; et cum removetur, transfertur sicut a centro ad peripherias, et ibi moratur: hoc intelligitur per quod remaneat. [2.] Ut pro exemplo: si homo in pueritia et adolescentia appropriaverit sibi quoddam malum faciendo id ex jucundo amoris ejus, ut si defraudaverit, blasphemaverit, vindicaverit, scortatus sit, tunc quia ex libero secundum cogitationem fecerat illa, etiam appropriavit illa sibi; at si postea paenitentiam agit, fugit illa, et aspicit illa ut peccata quae aversanda sunt, et sic ex libero secundum rationem desistit ab illis, tunc appropriantur illi bona, quibus mala illa opposita sunt. Haec bona tunc centrum faciunt, et removent mala versus peripherias, ulterius et ulterius secundum aversionem et aversationem illorum. At usque illa non possunt ita ejici, ut dici queant exstirpata; sed usque per remotionem illam apparere possunt sicut exstirpata; quod fit per quod homo a Domino detineatur a malis, et teneatur in bonis. Ita fit cum omni malo hereditario, et similiter cum omni malo actuali hominis. [3.] Hoc quoque testatum vidi per experientiam apud aliquos in caelo, qui quia a Domino tenebantur in bono, putabant se absque malis esse sed ne crederent bonum, in quo erant, illorum proprium {1}esse, demissi sunt e caelo, et remissi in sua mala, usque dum agnoscerent quod in malis essent a se, sed in bonis a Domino; post quam agnitionem in caelum reducti sunt. [4.] Sciatur itaque, quod bona illa non aliter approprientur homini, quam quod constanter sint Domini apud hominem; et quod quantum homo hoc agnoscit, tantum det Dominus, ut bonum appareat homini sicut ejus, hoc est, ut appareat homini amare proximum seu habere charitatem sicut a se, credere seu fidem habere sicut a se, facere bonum ac intelligere verum, ita sapere sicut a se: ex quibus illustratus videre potest, qualis est et quam fortis est apparentia, in qua Dominus vult ut homo sit; et hoc vult Dominus propter salvationem ejus, nam nemo absque illa apparentia salvari potest. De his etiam videantur quae supra (n. 42-45), ostensa sunt. @1 esse pro "esset"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church