80. Non appropriatur homini aliquid quod solum cogitat, immo nec quod cogitat velle, nisi simul velit id in tantum, ut etiam, dum copia datur, faciat illud. Causa est, quia dum homo facit illud inde, ex voluntate per intellectum, seu ex voluntatis affectione per intellectus cogitationem, facit illud: quamdiu autem est solius cogitationis, non potest appropriari, quia intellectus non se conjungit cum voluntate, seu non cogitatio intellectus cum affectione voluntatis, sed voluntas et hujus affectio se conjungit cum intellectu et ejus cogitatione, ut multis ostensum est in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Quinta. Hoc intelligitur per haec Domini verba, "Non quod intrat in os, immundum reddit hominem, sed quod" ex corde "per os exit, immundum reddit hominem" (Matth. xv. 11, 17, 18, 19):
per "os" in sensu spirituali intelligitur cogitatio, quoniam cogitatio loquitur per os; et per "cor in illo sensu intelligitur affectio quae est amoris: si homo ex hac cogitat et loquitur, tunc immundum se reddit. Per "cor" etiam significatur affectio quae amoris seu voluntatis, et per "os" cogitatio quae est intellectus, apud Lucam (vi. 45).